The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Et rursus cum dicit: “Bonum est homini uxorem non tangere, sed
propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat;”[423] id veluti
exponens, rursus dicit: “Ne vos tentet Satanas.”[424] Non enim iis, qui
continenter utuntur matrimonio propter solam liberorum procreationem,
dicit, “propter intemperantiam;” sed iis, qui finem liberorum
procreationis cupiunt transilire: ne, cum nimium annuerit noster
adversarius, excitet appetitionem ad alienas voluptates. Fortasse
autem quoniam iis, qui juste vivunt, resistit propter æmulationem,
et adversus eos contendit, volens eos ad suos ordines traducere, per
laboriosam continentiam eis vult præbere occasionem. Merito ergo
dicit: “Melius est matrimonio jungi quam uri,”[425] ut “vir reddat
debitum uxori, et uxor viro, et ne frustrentur invicem”[426] hoc
divino ad generationem dato auxilio. “Qui autem, inquiunt, non oderit
patrem, vel matrem, vel uxorem, vel filios, non potest meus esse
discipulus.”[427] Non jubet odisse proprium genus: “Honora” enim,
inquit, “patrem et matrem, ut tibi bene sit:”[428] sed ne abducaris,
inquit, per appetitiones a ratione alienas, sed neque civilibus moribus
conformis fias. Domus enim constat ex genere, civitates autem ex
domibus; quemadmodum Paulus quoque eos, qui occupantur in matrimonio,
“mundo dixit placere.”[429] Rursus dicit Dominus: “Qui uxorem duxit,
ne expellat; et qui non duxit, ne ducat;”[430] qui ex proposito
castitatis professus est uxorem non ducere maneat cælebs. Utrisque
ergo idem Dominus per prophetam Isaiam convenientes dat promissiones
sic dicens: “Ne dicat eunuchus: Sum lignum aridum;” hæc enim dicit
Dominus eunuchis: “Si custodieritis sabbata mea, et feceritis quæcunque
præcipio, dabo vobis locum meliorem filiis et filiabus.”[431] Non
sola enim justificat castitas, sed nec sabbatum eunuchi, nisi fecerit
mandata. Infert autem iis, qui uxorem duxerunt, et dicit: “Electi mei
non laborabunt in vanum, neque procreabunt filios in exsecrationem,
quia semen est benedictum a Domino.”[432] Ei enim, qui secundum Logon
filios procreavit et educavit, et erudivit in Domino, sicut etiam
ei, qui genuit per veram catechesim et institutionem, merces quædam
est proposita, sicut etiam electo semini. Alii autem “exsecrationem”
accipiunt esse ipsam liberorum procreationem, et non intelligunt
adversus illos ipsos ea dicere Scripturam. Qui enim sunt revera electi
Domini, non dogmata decernunt, nec filios progignunt, qui sunt ad
exsecrationem, et hæreses. Eunuchus ergo, non qui per vim excisas
habet partes, sed nec qui cælebs est, dictus est, sed qui non gignit
veritatem. Lignum hic prius erat aridum; si autem Logo obedierit, et
sabbata custodierit per abstinentiam a peccatis, et fecerit mandata,
erit honorabilior iis, qui absque recta vitæ institutione solo sermone
erudiuntur. “Filioli, modicum adhuc sum vobiscum,”[433] inquit
Magister. Quare Paulus quoque scribens ad Galatas, dicit: “Filioli
mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus.”[434]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account