The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Rursus ad Corinthios scribens: “Si enim decies mille pædagogos,”
inquit, “habeatis in Christo, sed non multos patres. In Christo enim
per Evangelium ego vos genui.”[435] Propterea “non ingrediatur eunuchus
in Ecclesiam Dei,”[436] qui est sterilis, et non fert fructum, nec
vitæ institutione, nec sermone. Sed “qui se” quidem “castrarunt” ab
omni peccato “propter regnum cœlorum,”[437] ii sunt beati, qui a mundo
jejunant.
CAPUT XVI.
JER. XX. 14; JOB XIV. 3; PS. L. 5; 1 COR. IX. 27, EXPONIT.
“Exsecranda” autem “dies in qua natus sum, et ut non sit optanda,”[438]
inquit Jeremias: non absolute exsecrandam dicens generationem, sed
populi peccata ægre ferens et inobedientiam. Subjungit itaque: “Cur
enim natus sum ut viderem labores et dolores, et in perpetuo probro
fuerunt dies mei?”[439] Quin etiam omnes, qui prædicabant veritatem,
propter eorum, qui audiebant, inobedientiam, quærebantur ad pœnam, et
veniebant in periculum. “Cur enim non fuit uterus matris meæ sepulcrum,
ne viderem afflictionem Jacob et laborem generis Israel?”[440] ait
Esdras propheta. “Nullus est a sorde mundus,” ait Job, “nec si sit
quidem una dies vita ejus.”[441] Dicant ergo nobis, ubi fornicatus
est infans natus? vel quomodo sub Adæ cecidit exsecrationem, qui
nihil est operatus? Restat ergo eis, ut videtur, consequenter,
ut dicant malam esse generationem, non solum corporis, sed etiam
animæ, per quam exsistit corpus. Et quando dixit David: “In peccatis
conceptus sum, et in iniquitatibus concepit me mater mea:”[442] dicit
prophetice quidem matrem Evam; sed Eva quidem fuit “mater viventium;”
et si is “in peccatis fuit conceptus,” at non ipse in peccato, neque
vero ipse peccatum. Utrum vero quicunque etiam a peccato ad fidem
convertitur, a peccandi consuetudine tanquam a “matre” converti
dicatur ad “vitam,” feret mihi testimonium unus ex duodecim prophetis,
qui dixit: “Si dedero primogenita pro impietate fructum ventris mei,
pro peccatis animæ meæ.”[443] Non accusat eum, qui dixit: “Crescite
et multiplicamini:”[444] sed primos post generationem motus, quorum
tempore Deum non cognoscimus, dicit “impietates.” Si quis autem ea
ratione dicit malam generationem, idem eam dicat bonam, quatenus
in ipso veritatem cognoscimus. “Abluamini juste, et ne peccetis.
Ignorationem enim Dei quidam habent,”[445] videlicet qui peccant.
“Quoniam nobis est colluctatio non adversus carnem et sanguinem, sed
adversus spiritalia.”[446] Potentes autem sunt ad tentandum “principes
tenebrarum hujus mundi,” et ideo datur venia. Et ideo Paulus quoque:
“Corpus meum,” inquit, “castigo, et in servitutem redigo; quoniam
qui certat, omnia continet,” hoc est, in omnibus continet, non ab
omnibus abstinens, sed continenter utens iis, quæ utenda judicavit,
“illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem ut
incorruptibilem,”[447] in lucta vincentes, non autem sine pulvere
coronam accipientes. Jam nonnulli quoque præferunt viduam virgini, ut
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account