The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
quæ, quam experta est, voluptatem magno animo contempserit.
CAPUT XVII.
QUI NUPTIAS ET GENERATIONEM MALAS ASSERUNT, II ET
DEI CREATIONEM ET IPSAM EVANGELII
DISPENSATIONEM VITUPERANT.
Sin autem malum est generatio, in malo blasphemi dicant fuisse Dominum
qui fuit particeps generationis, in malo Virginem quæ genuit. Hei
mihi! quot et quanta mala! Dei voluntatem maledictis incessunt, et
mysterium creationis, dum invehuntur in generationem. Et hinc “Docesin”
fingit Cassianus; hinc etiam Marcioni, et Valentino quoque est corpus
animale; quoniam homo, inquiunt, operam dans veneri, “assimilatus est
jumentis.”[448] Atqui profecto, cum libidine vere insaniens, aliena
inire voluerit, tunc revera, qui talis est, efferatur: “Equi in
feminas furentes facti sunt, unusquisque hinniebat ad uxorem proximi
sui.”[449] Quod si dicat serpentem, a brutis animantibus accepta
consilii sui ratione, Adamo persuasisse ut cum Eva coire consentiret,
tanquam alioqui, ut quidam existimant, protoplasti hac natura usuri
non fuissent: rursus vituperatur creatio, ut quæ rationis expertium
animantium natura homines fecerit imbecilliores, quorum exempla
consecuti sunt, qui a Deo primi formati fuere. Sin autem natura quidem
eos sicut bruta deduxit ad filiorum procreationem; moti autem sunt
citius quam oportuit, fraude inducti, cum adhuc essent juvenes; justum
quidem est Dei judicium in eos qui non exspectarunt ejus voluntatem:
sancta est autem generatio, per quam mundus consistit, per quam
essentiæ, per quam naturæ, per quam angeli, per quam potestates, per
quam animæ, per quam præcepta, per quam lex, per quam Evangelium, per
quam Dei cognitio. “Et omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi
flos feni; et fenum quidem exsiccatur, flos autem decidit, sed verbum
Domini manet,”[450] quod unxit animam et uniit spiritui. Quomodo autem,
quæ est in Ecclesia nostra, œconomia ad finem perduci potuisset absque
corpore, cum etiam ipse, qui est caput Ecclesiæ, in carne quidem
informis et specie carens vitam transiit, ut doceret nos respicere ad
naturam divinæ causæ informem et incorpoream? “Arbor enim vitæ,” inquit
propheta, “est in bono desiderio,”[451] docens bona et munda desideria,
quæ sunt in Domino vivente. Jam vero volunt viri cum uxore in
matrimonio consuetudinem, quæ dicta est “cognitio,” esse peccatum: eam
quippe indicari ex esu “ligni boni et mali,”[452] per significationem
hujus vocabuli “cognovit,”[453] quæ mandati transgressionem notat. Si
autem hoc ita est, veritatis quoque cognitio, est esus ligni vitæ.
Potest ergo honestum ac moderatum matrimonium illius quoque ligni esse
particeps. Nobis autem prius dictum est, quod licet bene et male uti
matrimonio; et hoc est lignum “cognitionis,” si non transgrediamur
leges matrimonii. Quid vero? annon Servator noster, sicut animam,
ita etiam corpus curavit ab affectionibus? Neque vero si esset caro
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account