The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
genus boum, ut boves; et suum, ut sues; et ovium, ut oves; et reliqua
omnia. Justitia enim in iis apparet esse communitas. Deinde per
communitatem omnia similiter secundum sua genera seminantur, et commune
nutrimentum editur humi pascentibus jumentis omnibus, et omnibus ex
æquo; ut quod nulla lege circumscriptum sit, sed ejus, qui donat,
jubentis suppeditatione, convenienter justeque adsit omnibus. Sed
neque generationi posita est lex, esset enim jamdiu abolita: ex æquo
autem seminant et generant, habentia innatam a justitia communionem:
ex æquo communiter omnibus oculum ad videndum, creator et pater
omnium, sua justitia legem ferens, præbuit, non discernens feminam a
masculo, non id quod est rationis particeps, ab experte rationis, et,
ut semel dicam, nullum a nullo; sed æqualitate et communitate visum
similiter dividens, uno jussu omnibus est largitus. Leges autem,
inquit, hominum, cum ignorationem castigare non possent, contra
leges facere docuerunt: legum enim proprietas dissecuit divinæ legis
communionem et arrodit; non intelligens dictum Apostoli dicentis:
‘Per legem peccatum cognovi.’ Et meum et tuum dicit subiisse per
leges, ut quæ non amplius communiter fruantur (sunt enim communia),
neque terra, neque possessionibus, sed neque matrimonio. Fecit enim
vites communiter omnibus, quæ neque passerem, neque furem abnegant;
et frumentum similiter, et alios fructus. Violata autem communio et
æqualitas, genuit furem pecorum et fructuum. Cum ergo Deus communiter
omnia fecisset homini, et feminam cum masculo communiter conjunxisset,
et omnia similiter animantia conglutinasset, pronuntiavit justitiam,
communionem cum æqualitate. Qui autem sic nati sunt, communionem,
quæ eorum conciliat generationem, abnegaverunt. Et dicit, si unam
ducens habeat, cum omnium possint esse participes, sicut reliqua fecit
animantia.” Hæc cum his verbis dixisset, subjungit rursus his verbis:
“Intensam enim et vehementiorem ingeneravit masculis cupiditatem ad
generum perpetuitatem, quam nec lex, nec mos, nec aliquid aliud potest
abolere: est enim Dei decretum.” Et quomodo amplius hic in nostra
examinetur oratione, cum legem et Evangelium per hæc aperte destruat?
Illa enim dicit: “Non mœchaberis.”[270] Hoc autem dicit: “Quicunque
respicit ad concupiscentiam, jam mœchatus est.”[271] Illud enim: “Non
concupisces,”[272] quod a lege dicitur, ostendit unum esse Deum, qui
prædicatur per legem et prophetas et Evangelium. Dicit enim: “Non
concupisces uxorem proximi tui.” Proximus autem non est Judæus Judæo:
frater enim est et eumdem habet Spiritum; restat ergo, ut propinquum
dicat eum qui est alterius gentis. Quomodo autem non propinquus, qui
aptus est esse Spiritus particeps? Non solum enim Hebræorum, sed etiam
gentium pater est Abraham. Si autem quæ est adulterata, et qui in eam
fornicatus est, capite punitur:[273] clarum est utique præceptum, quod
dicit: “Non concupisces uxorem propinqui tui,” loqui de gentibus: ut
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account