The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
eum quis secundum legem et ab uxore proximi et a sorore abstinuerit,
aperte audiat a Domino: “Ego autem dico, non concupisces.” Additio
autem hujus particulæ, “ego,” majorem præcepti vim ostendit. Quod
autem cum Deo bellum gerat Carpocrates, et Epiphanes etiam in eo, qui
vulgo jactatur, libro _De justitia_, patet ex eo quod subjungit
his verbis: “Hinc ut qui ridiculum dixerit, legislatoris hoc verbum
audiendum est: ‘Non concupisces:’ usque ad id, quod magis ridicule
dicit: ‘Res proximi tui.’ Ipse enim, qui dedit cupiditatem, ut quæ
contineret generationem, jubet eam auferre, cum a nullo eam auferat
animali. Illud autem: ‘Uxorem proximi tui,’ quo communionem cogit
ad proprietatem, dixit adhuc magis ridicule.” Et hæc quidem dogmata
constituunt egregii Carpocratiani. Hos dicunt et aliquos alios
similium malorum æmulatores, ad cœnas convenientes (neque enim dixerim
“agapen” eorum congressionem) viros simul et mulieres, postquam
cibis venerem excitantibus se expleverint, lumine amoto, quod eorum
fornicatoriam hanc justitiam pudore afficiebat, aversa lucerna, coire
quomodo velint, et cum quibus velint: meditatos autem in ejusmodi
“agape” communionem, interdiu jam, a quibus velint mulieribus exigere
Carpocrateæ (divinæ enim nefas est dicere) legis obedientiam. Has
leges, ut sentio, ferre opportuit Carpocratem canum et suum et hircorum
libidinibus. Mihi autem videtur, Platonem quoque male intellexisse, in
_Republica_ dicentem, oportere esse communes omnium uxores: ut
qui diceret eas quidem, quæ nondum nupserant, esse communes eorum, qui
essent petituri, quemadmodum theatrum quoque est commune spectatorum;
esse autem unamquamque uniuscujusque qui præoccupasset, et non amplius
communem esse eam quæ nupsisset. Xanthus autem in iis, quæ scribuntur
_Magica_: “Coeunt autem,” inquit, “magi cum matribus et filiabus:
et fas esse aiunt coire cum sororibus, et communes esse uxores, non vi
et clam, sed utrisque consentientibus, cum velit alter ducere uxorem
alterius.” De his et similibus hæresibus existimo Judam prophetice
dixisse in epistola: “Similiter quidem hi quoque somniantes” (non enim
vigilantes ad veritatem se applicant), usque ad illud: “Et os eorum
loquitur superba.”[274]
CAPUT III.
QUATENUS PLATO ALIIQUE E VETERIBUS PRÆIVERINT
MARCIONITIS ALIISQUE HÆRETICIS, QUI A NUPTIIS
IDEO ABSTINENT QUIA CREATURAM MALAM EXISTIMANT
ET NASCI HOMINES IN PŒNAM OPINANTUR.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account