The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Jam vero si et ipse Plato et Pythagorei, sicut etiam postea Marcionitæ,
malam existimarunt esse generationem, longe abfuit, ut communes ipse
poneret uxores. Sed Marcionitæ quidem dicunt malam esse naturam, ex
mala materia, et a justo factam opifice ac Creatore. Qua quidem ratione
nolentes implere mundum, qui factus est a Creatore, volunt abstinere
a nuptiis, resistentes suo Creatori, et contendentes ad bonum, qui
vocavit: sed non ad eum, qui, ut dicunt, Deus est diversis moribus
præditus. Unde cum nihil hic velint relinquere proprium, non sunt ex
destinato animi proposito continentes, sed propter odium conceptum
adversum eum, qui creavit, nolentes iis uti, quæ ab ipso sunt creata.
Sed hi quidem, qui propter impium, quod cum Deo gerunt, bellum,
emoti sunt ab iis cogitationibus, quæ sunt secundum naturam, Dei
longanimitatem contemnentes et benignitatem, etsi nolunt uxorem ducere,
cibis tamen utuntur creatis, et aerem respirant Creatoris, ut qui et
ejus sint opera, et in iis, quæ sunt ejus, permaneant, et inauditam ac
novam quamdam, ut aiunt, annuntiatam audiunt cognitionem, etiamsi hoc
quoque nomine mundi Domino deberent agere gratias, quod hic acceperint
Evangelium. Sed adversus eos quidem, cum de principiis tractabimus,
accuratissime disseremus. Philosophi autem, quorum mentionem fecimus,
a quibus cum malam esse generationem impie didicissent Marcionitæ,
tanquam suo dogmate gloriantur, non eam volunt esse natura malam,
sed anima, quæ veritatem divulgavit. Animam enim, quam esse divinam
fatentur, in hunc mundum deducunt, tanquam in locum supplicii. Oportet
autem animas in corpus immissas expiari ex eorum sententia. Non
convenit autem amplius hoc dogma Marcionistis, sed iis, qui censent
in corpora intrudi, et iis alligari, et quasi ex vase in vas aliud
transfundi animas. Adversus quos fuerit aliud dicendi tempus, quando
de anima tractabimus. Videtur itaque Heraclitus maledictis insequi
generationem: “Quoniam autem,” inquit, “nati volunt vivere, et mortes
habere, vel potius quiescere; filios quoque relinquunt, ut mortes
fiant.” Clarum est autem cum eo convenire Empedoclem quoque dicentem:
Deflevi et luxi, insolitum cernens miser orbem.
Et amplius:
Mortua nam ex vivis fecit, species commutans.
Et rursus:
Hei mihi! quam infelix hominum genus atque misellum!
Litibus ex quantis prognati et planctibus estis?
Dicit autem Sibylla quoque:
Mortales homines, caro qui tantum, et nihil estis;
Similiter atque poeta, qui scribit:
Haud homine infelix tellus mage quidquam alit alma.
Quin etiam Theognis malam ostendit esse generationem, dicens hoc modo:
Optima non nasci res est mortalibus ægris,
Nec nitidi solis luce micante frui,
Extemplo aut natum portas invadere Ditis.
His autem consequentia scribit quoque Euripides, poeta tragicus:
Nam nos decebat convenire publice, et
Deflere natum, quod tot ingreditur mala:
Ast mortuum, cuique jam quies data est,
Efferre lætis gratulationibus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account