The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Et rursus similia sic dicit:
Quis novit, an vivere quidem siet mori,
Siet mori autem vivere?
Idem quod hi, videtur Herodotus quoque inducere dicentem Solonem: “O
Crœse, quivis homo nihil est aliud quam calamitas.” Jam vero ejus de
Cleobide et Bitone fabula plane nihil aliud vult, quam vituperare
generationem, laudare autem mortem.
_Et qualis folii, est hominum generatio talis_, ait Homerus. Plato
autem in _Cratylo_, Orpheo tribuit eum sermonem, quo anima puniri in
corpore dicitur: “Nempe corpus hoc animæ σῆμα,” _monumentum_, “quidam
esse tradunt: quasi ipsa præsenti in tempore sit sepulta; atque etiam
quia anima per corpus σημαίνει,” _significat_, “quæcunque significare
potest: ideo σῆμα jure vocari. Videatur mihi præterea Orpheus nomen
hoc ob id potissimum imposuisse, quod anima in corpore hoc delictorum
luat pœnas.” Operæ pretium est autem meminisse etiam eorum, quæ dicit
Philolaus. Sic enim dicit hic Pythagoreus: “Testantur autem veteres
quoque theologi et vates, ad luenda supplicia animam conjunctam esse
corpori, et in eo tanquam in _monumento_ esse sepultam.” Quin etiam
Pindarus de iis, quæ sunt in Eleusine, mysteriis loquens, infert:
“Beatus, qui cum illa sub terra viderit communia, novit quidem vitæ
finem, novit autem datum Jovis imperium.” Et Plato similiter in
_Phædone_ non veretur hoc modo scribere: “Porro autem hi, qui nobis
hæc constituerunt mysteria, non aliquid aliud,” usque ad: “Et cum diis
habitatione.” Quid vero, cum dicit: “Quandiu corpus habuerimus, et
anima nostra cum ejusmodi malo admista fuerit, illud, quod desideramus,
nunquam satis assequemur?” annon significat generationem esse causam
maximorum malorum? Jam vero in _Phædone_ quoque testatur: “Evenit enim,
ut qui recte philosophantur, non animadvertantur ab aliis in nullam
rem aliam suum studium conferre, quam ut emoriantur, et sint mortui.”
Et rursus: “Ergo hic quoque philosophi anima corpus maxime vilipendit,
et ab eo fugit, ipsa autem secum seorsim esse quærit.” Nunquid autem
consentit cum divino Apostolo, qui dicit: “Infelix ego homo, quis me
liberabit a corpore mortis hujus?”[275] nisi forte eorum consensionem,
qui trahuntur in vitium, “corpus mortis” dicit tropice. Atque coitum
quoque, qui est principium generationis, vel ante Marcionem videtur
Plato aversari in primo _De republica_: ubi cum laudasset senectutem,
subjungit: “Velim scias, quod quo magis me deficiunt aliæ,” nempe
corporis, “voluptates, eo magis confabulandi cupiditas, et voluptas,
quam ex ea re capio, augetur.” Et cum rei venereæ injecta esset mentio:
“Bona verba quæso,” inquit: “ego vero lubenter isthinc, tanquam
ab insano aliquo et agresti domino, effugi.” Rursus in _Phædone_,
vituperans generationem, dicit: “Quæ ergo de his in arcanis dicitur,
hæc est oratio, quod nos homines sumus in custodia aliqua.” Et rursus:
“Qui autem pie præ cæteris vixisse inveniuntur, hi sunt, qui ex his
terrenis locis, tanquam e carcere, soluti atque liberati, ad puram in
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account