The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
altioribus locis habitationem transcendunt.” Sed tamen quamvis ita se
habeat, recte a Deo mundum administrari existimat; unde dicit: “Non
oportet autem seipsum solvere, nec effugere.” Et ut paucis dicam, non
dedit Marcioni occasionem, ut malam existimaret materiam, cum ipse pie
de mundo hæc dixerit: “Ab eo enim, qui ipsum construxit, habet omnia
bona: a priori autem deformitate incommoda et injusta omnia, quæ
intra cœlum nascuntur, mundus ipse sustinet, et animantibus inserit.”
Adhuc autem subjungit manifestius: “Cujus quidem defectus est corporea
temperatura, priscæ naturæ comes; nam quiddam valde deforme erat, et
ordinis expers, priusquam præsenti ornatu decoraretur.” Nihilominus
autem in _Legibus_ quoque deflet humanum genus, sic dicens: “Dii autem
hominum genus laboribus naturæ pressum miserati, remissiones ipsis
statuerunt laborum, solemnium videlicit festorum vicissitudines.” Et
in _Epinomide_ persequitur etiam causas, cur sint hominum miserti, et
sic dicit: “Ab initio ipsum esse genitum, est grave cuilibet animanti:
primum quidem, quod eorum constitutionis sint participes, quæ in utero
gestantur; deinde ipsum nasci, et præterea nutriri et erudiri, per
innumerabiles labores universa fiunt, ut omnes dicimus.” Quid vero?
annon Heraclitus generationem quoque dicit esse mortem? Pythagoras
autem similiter atque Socrates in _Gorgia_, cum dicit: “Mors est,
quæcunque experrecti videmus: quæcunque autem dormientes, somnus.”
Sed de his quidem satis. Quando autem tractabimus de principiis, tunc
et has repugnantias, quas et innuunt philosophi, et suis dogmatibus
decernunt Marcionistæ, considerabimus. Cæterum satis dilucide ostensas
esse existimo, externorum alienorumque dogmatum occasiones Marcionem
ingrate et indocte accepisse a Platone. Nobis autem procedat sermo de
continentia. Dicebamus autem Græcos adversus liberorum generationem
multa dixisse, incommoda, quæ comitari eam solent, respicientes: quæ
cum impie excepissent Marcionitæ, impie fuisse ingratos in Creatorem.
Dicit enim tragœdia:
Non nascier præstat homines, quam nascier.
Dein filios acerbis eum doloribus
Enitor, ast enixa, si stolidi sient,
Afflictor, intuendo quod servo malos,
Bonosque perdo. Si bonos servo, tamen
Mihi misellum cor timore liquitur.
Quid hic boni ergo est? unicam annon sufficit
Effundere animam, nisi crucieris amplius?
Et adhuc similiter:
Vetus stat mihi persuasio,
Plantare filios numquam hominem oportuit,
Dum cernit ad quot gignimus natos mala.
In his autem, quæ deinceps sequuntur, malorum quoque causam evidenter
reducit ad principia, sic dicens:
O! miser natus, malisque obnoxius
Editus, homo, es, vitæ tuæque miseriam
Hinc inchoasti: cœpit æther omnibus
Spiramen unde alens tradere mortalibus;
Mortalis ægre ne feras mortalia.
Rursus autem his similia tradit:
Mortalium omnium beatus non fuit
Quisquam, molestia et nemo carens fuit.
Et deinde rursus:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account