The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Heu! quanta, quotque hominibus eveniunt mala,
Quam varia, quorum terminus nullus datur.
Et adhuc similiter:
Nemo beatus semper est mortalium.
Hac itaque ratione dicunt etiam Pythagoreos abstinere a rebus venereis.
Mihi autem contra videntur uxores quidem ducere, ut liberos suscipiant,
velle autem a venerea voluptate se continere post susceptos liberos.
Proinde mystice uti fabis prohibent, non quod sit legumen flatum
excitans, et concoctu difficile, et somnia efficiat turbulenta; neque
quod hominis capiti sit similis, ut vult ille versiculus:
Idem est namque fabam atque caput corrodere patris;
sed potius quod fabæ, si comedantur, steriles efficiant mulieres.
Theophrastus quidem certe in quinto libro _De causis plantarum_,
fabarum siliquas, si ponantur ad radices arborum quæ nuper sunt
plantatæ, refert plantas exsiccare. Quinetiam gallinæ domesticæ, quæ
eas assidue comedunt, efficiuntur steriles.
CAPUT IV.
QUIBUS PRÆTEXTIBUS UTANTUR HÆRETICI AD OMNIS
GENERIS LICENTIAM ET LIBIDINEM EXERCENDAM.
Ex iis autem, qui ab hæresi ducuntur, Marcionis quidem Pontici fecimus
mentionem, qui propter certamen, quod adversus Creatorem suscepit,
mundanarum rerum usum recusat. Ei autem continentiæ causa est, si
modo est ea dicenda continentia, ipse Creator, cui se adversari
existimans gigas iste cum Deo pugnans, est invitus continens, dum in
creationem et Dei opus invehitur. Quod si usurpent vocem Domini, qui
dicit Philippo: “Sine mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere
me:”[276] at illud considerent, quod similem carnis formationem fert
quoque Philippus, non habens cadaver pollutum. Quomodo ergo cum carnem
haberet, non habuit cadaver? Quoniam surrexit ex monumento, Domino
ejus vitia morte afficiente, vixit autem Christo. Meminimus autem
nefariæ quoque ex Carpocratis sententia mulierum communionis. Cum
autem de dicto Nicolai loqueremur, illud prætermisimus: Cum formosam,
aiunt, haberet uxorem, et post Servatoris assumptionem ei fuisset ab
apostolis exprobrata zelotypia, in medium adducta muliere, permisit cui
vellet eam nubere. Aiunt enim hanc actionem illi voci consentaneam,
quæ dicit, quod “carne abuti oporteat.” Proinde ejus factum et dictum
absolute et inconsiderate sequentes, qui ejus hæresim persequuntur,
impudenter effuseque fornicantur. Ego autem audio Nicolaum quidem
nulla unquam alia, quam ea, quæ ei nupserat, uxore usum esse; et ex
illius liberis, filias quidem consenuisse virgines, filium autem
permansisse incorruptum. Quæ cum ita se habeant, vitii erat depulsio
atque expurgatio, in medium apostolorum circumactio uxoris, cujus
dicebatur laborare zelotypia: et continentia a voluptatibus, quæ
magno studio parari solent, docebat illud, “abuti carne,” hoc est,
exercere carnem. Neque enim, ut existimo, volebant, convenienter
Domini præcepto, “duobus dominis servire,”[277] voluptati et Deo.
Dicunt itaque Matthiam quoque sic docuisse: “Cum carne quidem pugnare,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account