The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
et ea uti, nihil ei impudicum largiendo ad voluptatem; augere autem
animam per fidem et cognitionem.” Sunt autem, qui etiam publicam
venerem pronuntiant mysticam communionem; et sic ipsum nomen contumelia
afficiunt. Sicut enim operari eum dicimus, tum qui malum aliquod
facit, tum etiam qui bonum, idem nomen utrique tribuentes; haud aliter
“communio” usurpari solet; nam bona quidem est in communicatione tum
pecuniæ, tum nutrimenti et vestitus: illi autem quamlibet veneream
conjunctionem impie vocaverunt “communionem.” Dicunt itaque ex iis
quemdam, cum ad nostram virginem vultu formosam accessisset, dixisse:
Scriptum est: “Da omni te petenti:”[278] illam autem honeste admodum
respondisse, ut quæ non intelligeret hominis petulantiam: At tu matrem
conveni de matrimonio. O impietatem! etiam voces Domini ementiuntur
isti intemperantiæ communicatores, fratresque libidinis, non solum
probrum philosophiæ, sed etiam totius vitæ; qui veritatem, quantum in
eis situm est, adulterant ac corrumpunt, vel potius defodiunt; homines
infelicissimi carnalem concubitus communionem consecrant, et hanc ipsos
putant ad regnum Dei perducere. Ad lupanaria ergo deducit hæc communio,
et cum eis communicaverint sues et hirci, maximaque apud illos in spe
fuerint meretrices, quæ in prostibulis præsto sunt, et volentes omnes
admittunt. “Vos autem non sic Christum didicistis, siquidem ipsum
audiistis, et in eo docti estis, quemadmodum est veritas in Christo
Jesu, ut deponatis quæ sunt secundum veterem conversationem, veterem
hominem, qui corrumpitur secundum desideria deceptionis. Renovamini
autem spiritu mentis vestræ, et induatis novum hominem, qui creatus
est secundum Deum in justitia et sanctitate veritatis,”[279] ad Dei
similitudinem. “Efficimini ergo Dei imitatores, ut filii dilecti,
et ambulate in dilectione, sicut Christus quoque dilexit nos, et
tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem
suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, vel avaritia, ne
nominetur quidem in vobis, sicut decet sanctos, et turpitudo, et
stultiloquium.”[280] Etenim docens Apostolus meditari vel ipsa voce
esse castos, scribit: “Hoc enim scitote, quod omnis fornicator,” et
cætera, usque ad illud: “Magis autem arguite.”[281] Effluxit autem
eis dogma ex quodam apocrypho libro. Atque adeo afferam dictionem,
quæ mater eorum intemperantiæ et origo est: et sive ipsi hujus libri
scriptores se fateantur, en eorum vecordiam, licet Deo eum falso
ascribant libidinis intemperantia ducti: sive ab aliis, eos perverse
audientes, hoc præclarum dogma acceperint, sic porro se habent ejus
verba: “Unum erant omnia: postquam autem ejus unitati visum est non
esse solam, exiit ab eo inspiratio, et cum ea iniit communionem, et
fecit dilectum. Exhinc autem egressa est ab ipso inspiratio, cum qua
cum communionem iniisset, fecit potestates, quæ nec possunt videri
nec audiri,” usque ad illud, “unamquamque in nomine proprio.” Si enim
hi quoque, sicut Valentiniani, spiritales posuissent communiones,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account