The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
suscepisset forte aliquis eorum opinionem: carnalis autem libidinis
communionem ad sanctam inducere prophetiam, est ejus qui desperat
salutem. Talia etiam statuunt Prodici quoque asseclæ, qui seipsos
falso nomine vocant Gnosticos: seipsos quidem dicentes esse natura
filios primi Dei; ea vero nobilitate et libertate abutentes, vivunt
ut volunt; volunt autem libidinose; se nulla re teneri arbitrati,
ut “domini sabbati,” et qui sint quovis genere superiores, filii
regales. Regi autem, inquiunt, lex scripta non est. Primum quidem,
quod non faciant omnia quæ volunt: multa enim eos prohibebunt, etsi
cupiant et conentur. Quinetiam quæ faciunt, non faciunt ut reges,
sed ut mastigiæ: clanculum enim committunt adulteria, timentes ne
deprehendantur, et vitantes ne condemnentur, et metuentes ne supplicio
afficiantur. Quomodo etiam res est libera, intemperantia et turpis
sermo? “Omnis enim, qui peccat, est servus,” inquit Apostolus.[282]
Sed quomodo vitam ex Deo instituit, qui seipsum præbuit dedititium
cuivis concupiscentiæ? cum dixerit Dominus: “Ego autem dico: Ne
concupiscas.” Vultne autem aliquis sua sponte peccare, et decernere
adulteria esse committenda, voluptatibusque et deliciis se explendum,
et aliorum violanda matrimonia, cum aliorum etiam, qui inviti peccant,
misereamur? Quod si in externum mundum venerint, qui in alieno non
fuerint fideles, verum non habebunt. Afficit autem hospes aliquis cives
contumelia, et eis injuriam facit; et non potius ut peregrinus, utens
necessariis, vivit, cives non offendens? Quomodo autem, cum eadem
faciant, ac ii, quos gentes odio habent, quod legibus obtemperare
nolint; nempe iniqui, et incontinentes, et avari, et adulteri, dicunt
se solos Deum nosse? Oporteret enim eos, cum in alienis adsunt, recte
vivere, ut revera regiam indolem ostenderent. Jam vero et humanos
legislatores, et divinam legem habent sibi infensam, cum inique et
præter leges vivere instituerint. Is certe, qui scortatorem “confodit,”
a Deo pius esse ostenditur in Numeris. “Et si dixerimus,” inquit
Joannes in epistola, “quod societatem habemus cum eo,” nempe Deo, “et
in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. Si autem
in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus
cum ipso, et sanguis Jesu filii ejus emundat nos a peccato”[283]
Quomodo ergo sunt hi hujus mundi hominibus meliores, qui hæc faciunt,
et vel pessimis hujus mundi sunt similes? sunt enim, ut arbitror,
similes natura, qui sunt factis similes. Quibus autem se esse censent
nobilitate superiores, eos debent etiam superare moribus, ut vitent
ne includantur in carcere. Revera enim, ut dixit Dominus: “Nisi
abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum, non
intrabitis in regnum Dei.”[284] De abstinentia autem a cibis ostenditur
a Daniele.[285] Ut semel autem dicam, de obedientia dicit psallens
David: “In quo diriget junior viam suam?”[286] Et statim audit: “In
custodiendo sermones tuos in toto corde.” Et dicit Jeremias: “Hæc
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account