The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
autem dicit Dominus: Per vias gentium ne ambulaveritis.”[287] Hinc
moti aliqui alii, pusilli et nullius pretii, dicunt formatum fuisse
hominem a diversis potestatibus: et quæ sunt quidem usque ad umbilicum
esse artis divinioris; quæ autem subter, minoris; qua de causa coitum
quoque appetere. Non animadvertunt autem, quod superiores quoque
partes nutrimentum appetunt, et quibusdam libidinantur. Adversantur
autem Christo quoque, qui dixit Pharisæis, eumdem Deum et “internum”
nostrum et “externum” fecisse hominem.[288] Quinetiam appetitio non
est corporis, etsi fiat per corpus. Quidam alii, quos etiam vocamus
Antitactas, hoc est, “adversarios” et repugnantes, dicunt quod Deus
quidem universorum noster est natura pater, e omnia quæcunque fecit,
bona sunt; unus autem quispiam ex iis, qui ab ipso facti sunt,
seminatis zizaniis, malorum naturam generavit: quibus etiam nos omnes
implicavit, ut nos efficeret Patri adversarios. Quare nos etiam ipsi
huic adversamur ad Patrem ulciscendum, contra secundi voluntatem
facientes. Quoniam ergo hic dixit: “Non mœchaberis;” nos, inquiunt,
mœchamur, ut ejus mandatum dissolvamus. Quibus responderimus quoque,
quod pseudoprophetas, et eos qui veritatem simulant, ex operibus
cognosci accepimus: si male audiunt autem vestra opera, quomodo adhuc
dicetis vos veritatem tenere? Aut enim nullum est malum, et non est
utique dignus reprehensione is, quem vos insimulatis, ut qui Deo sit
adversatus, neque fuit alicujus mali effector; una enim cum malo arbor
quoque interimitur: aut si est malum ac consistit, dicant nobis, quid
dicunt esse ea, quæ data sunt, præcepta, de justitia, de continentia,
de tolerantia, de patientia, et iis, quæ sunt hujusmodi, bona an mala?
et si fuerit quidem malum præceptum, quod plurima prohibet facere
turpia, adversus seipsum legem feret vitium, ut seipsum dissolvat,
quod quidem non potest fieri; sin autem bonum, cum bonis adversentur
præceptis, se bono adversari, et mala facere confitentur. Jam vero
ipse quoque Servator, cui soli censent esse parendum, odio habere, et
maledictis insequi prohibuit: et, “Cum adversario,” inquit, “vadens,
ejus amicus conare discedere.”[289] Aut ergo Christi quoque negabunt
suasionem, adversantes adversario: aut, si sint amici, contra eum
certamen suscipere nolunt. Quid vero? an nescitis, viri egregii
(loquor enim tanquam præsentibus), quod cum præceptis, quæ se recte
habent, pugnantes, propriæ saluti resistitis? Non enim ea, quæ sunt
utiliter edicta, sed vos ipsos evertitis. Et Dominus: “Luceant” quidem,
inquit, “bona vestra opera;”[290] vos autem libidines et intemperantias
vestras manifestas redditis. Et alioqui si vultis legislatoris præcepta
dissolvere, quanam de causa, illud quidem: “Non mœchaberis;” et hoc:
“Stuprum puero non inferes,” et quæcunque ad continentiam conferunt,
dissolvere conamini, propter vestram intemperantiam: non dissolvitis
autem, quæ ab ipso fit, hiemem, ut media adhuc hieme æstatem faciatis:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account