The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
neque terram navigabilem, mare autem pedibus pervium, facitis, ut qui
historias composuerunt, barbarum Xerxem dicunt voluisse facere? Cur
vero non omnibus præceptis repugnatis? Nam cum ille dicat; “Crescite
et multiplicamini,”[291] oporteret vos, qui adversamini, nullo modo
uti coitu. Et cum dixit: “Dedi vobis omnia ad vescendum”[292] et
fruendum, vos nullo frui oportuit. Quinetiam eo dicente: “Oculum
pro oculo,”[293] oportuit vos decertationem contraria non rependere
decertatione. Et cum furem jusserit reddere “quadruplum,”[294] oportuit
vos furi aliquid etiam addere. Rursus vero similiter, cum præcepto:
“Diliges Deum tuum ex toto corde tuo,”[295] repugnetis, oportuit nec
universorum quidem Deum diligere. Et rursus, cum dixerit: “Non facies
sculptile neque fusile,”[296] consequens erat ut etiam sculptilia
adoraretis. Quomodo ergo non impie facitis, qui Creatori quidem, ut
dicitis, resistitis; quæ sunt autem meretricibus et adulteris similia,
sectamini? Quomodo autem non sentitis vos eum majorem facere, quem pro
imbecillo habetis; si quidem id fit, quod hic vult; non autem illud,
quod voluit bonus? contra enim ostenditur quodam modo a vobis ipsis,
imbecillum esse, quem vestrum patrem dicitis. Recensent etiam ex
quibusdam locis propheticis decerptas dictiones, et male consarcinatas,
quæ allegorice dicta sunt tanquam recto ductu et citra figuram dicta
sumentes. Dicunt enim scriptum esse: “Deo restiterunt, et salvi facti
sunt:”[297] illi autem “Deo impudenti” addunt; et hoc eloquium tanquam
consilium præceptum accipiunt: et hoc ad salutem conferre existimant,
quod Creatori resistant. At “impudenti” quidem “Deo,” non est scriptum.
Si autem sic quoque habeat, eum, qui vocatus est diabolus, intelligite
impudentem: vel quod hominem calumniis impetat, vel quod accuset
peccatores, vel quod sit apostata. Populus ergo, de quo hoc dictum
est, cum castigaretur propter sua peccata, ægre ferentes et gementes,
his verbis, quæ dicta sunt, murmurabant, quod aliæ quidem gentes cum
inique se gerant non puniantur, ipsi autem in singulis vexentur; adeo
ut Jeremias quoque dixerit: “Cur via impiorum prosperatur?”[298] quod
simile est ei, quod prius allatum est ex Malachia: “Deo restiterunt,
et salvi facti sunt.” Nam prophetæ divinitus inspirati, non solum quæ
a Deo audierint, se loqui profitentur; sed et ipsi etiam solent ea,
quæ vulgo jactantur a populo, exceptionis modo, edicere, et tanquam
quæstiones ab hominibus motas referre: cujusmodi est illud dictum,
cujus mentio jam facta est. Nunquid autem ad hos verba sua dirigens,
scribit Apostolus in Epistola ad Romanos: “Et non sicut blasphemamur,
et sicut dicunt aliqui nos dicere: Faciamus mala, ut eveniant bona,
quorum justa est damnatio?”[299] Ii sunt, qui inter legendum tono vocis
pervertunt Scripturas ad proprias voluptates, et quorumdam accentuum
et punctorum transpositione, quæ prudenter et utiliter præcepta sunt,
ad suas trahunt delicias. “Qui irritatis Deum sermonibus vestris,”
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account