The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
inquit Malachias, “et dicitis, in quonam eum irritavimus? Dum vos
dicitis: Quicunque facit malum, bonus est coram Domino, et ipse in eis
complacuit; et ubi est Deus justitiæ?”[300]
CAPUT V.
DUO GENERA HÆRETICORUM NOTAT: PRIUS ILLORUM QUI
OMNIA OMNIBUS LICERE PRONUNTIANT, QUOS REFUTAT.
Ne ergo hunc locum ungue amplius fodicantes, plurium absurdarum
hæresium meminerimus; nec rursus dum in singulis adversus unamquamque
dicere necesse habemus, propterea pudore afficiamur, et nimis prolixos
hos faciamus commentarios, age in duo dividentes omnes hæreses,
eis respondeamus. Aut enim docent indiscrete vivere: aut modum
excedentes, per impietatem et odium profitentur continentiam. Prius
autem tractandum est de prima parte. Quod si quodlibet vitæ genus
licet eligere, tum eam scilicet etiam licet, quæ est continens: et
si electus tute poterit quodlibet vitæ genus sectari, manifestum est
eam, quæ temperanter et secundum virtutem agitur, longe tutissimam
esse. Nam cum “domino sabbati,” etiamsi intemperanter vivat, nulla
ratio reddenda sit, multo magis qui vitam moderate et temperate
instituit, nulli erit rationi reddendæ obnoxius. “Omnia enim licent,
sed non omnia expediunt,”[301] ait Apostolus. Quod si omnia licent,
videlicet moderatum quoque esse et temperantem. Quemadmodum ergo is est
laudandus, qui libertate sua usus est ad vivendum ex virtute: ita multo
magis qui dedit nobis liberam nostri potestatem, et concessit vivere ut
vellemus, est venerandus et adorandus, quod non permiserit, ut nostra
electio et vitatio cuiquam necessario serviret. Si est autem uterque
æque securus, et qui incontinentiam, et qui continentiam elegerit, non
est tamen ex æquo honestum et decorum. Qui enim impegit in voluptates,
gratificatur corpori: temperans autem animam corporis dominam liberat
a perturbationibus. Et si dicant nos “vocatos fuisse in libertatem,
solummodo ne præbeamus libertatem, in occasionem carni,”[302] ex
sententia Apostoli. Si autem cupiditati est obsequendum, et quæ
probrosa est et turpis vita tanquam indifferens est eligenda, ut ipsi
dicunt; aut cupiditatibus est omnino parendum, et si hoc ita est,
facienda sunt quævis impudicissima et maxime nefaria, eos sequendo,
qui nobis persuadent: aut sunt aliquæ declinandæ cupiditates, et non
est amplius vivendum indifferenter, neque est impudenter serviendum
vilissimis et abjectissimis nostris partibus, ventri et pudendis,
dum cupiditate ducti nostro blandimur cadaveri. Nutritur enim et
vivificatur cupiditas, dum ei voluptates ministrantur: quemadmodum
rursus si impediatur et interturbetur, flaccescit. Quomodo autem fieri
potest, ut qui victus est a voluptatibus corporis, Domino assimiletur,
aut Dei habeat cognitionem? Omnis enim voluptatis principium est
cupiditas: cupiditas autem est molestia et sollicitudo, quæ propter
egestatem aliquid appetit. Quare nihil aliud mihi videntur, qui hanc
vitæ rationem suscipiunt, quam quod dicitur,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account