The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Ultra ignominiam sentire dolores;
ut qui malum a se accersitum, nunc et in posterum eligant. Si ergo
“omnia licerent,” nec timendum esset ne a spe excideremus propter
malas actiones, esset fortasse eis aliquis prætextus, cur male
viverent et miserabiliter. Quoniam autem vita beata nobis ostensa est
per præcepta, quam oportet omnes sequentes, nec aliquid eorum, quæ
dicta sunt, perperam intelligentes, nec eorum, quæ convenit, aliquid,
etsi sit vel minimum, contemnentes, sequi quo logos ducit; quia, si
ab eo aberraverimus, in malum immortale incidamus necesse est; si
divinam autem Scripturam secuti fuerimus, per quam ingrediuntur,
qui crediderunt, ut Domino, quoad fieri potest, assimilentur, non
est vivendum indifferenter, sed pro viribus mundos esse oportet a
voluptatibus et cupiditatibus, curaque est gerenda animæ, qua apud
solum Deum perseverandum est. Mens enim, quæ est munda et ab omni
vitio libera, est quodammodo apta ad potestatem Dei suscipiendam,
cum divina in ea assurgat imago: “Et quicunque habet hanc spem in
Domino, seipsum,” inquit, “mundum castumque facit, quatenus ille
est castus.”[303] “Ut ii autem accipiant Dei cognitionem, qui adhuc
ducuntur ab affectibus, minime potest fieri: ergo nec ut finem
assequantur, cum nullam habeant Dei cognitionem. Et eum quidem, qui
hunc finem non assequitur, accusare videtur Dei ignoratio; ut Deus
autem ignoretur, efficit vitæ institutio. Omnino enim fieri non
potest, ut quis simul sit et scientia præditus, et blandiri corpori
non erubescat. Neque enim potest unquam convenire, quod voluptas
sit bonum, cum eo, quod bonum sit solum pulchrum et honestum: vel
etiam cum eo, quod solus sit pulcher Dominus, et solus bonus Deus,
et solus amabilis. “In Christo autem circumcisi estis, circumcisione
non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione
Christi.[304] Si ergo cum Christo consurrexistis, quæ sursum sunt
quærite, quæ sursum sunt sapite, non quæ sunt super terram. Mortui enim
estis, et vita vestra absconsa est cum Christo in Deo;” non autem ea,
quam exercent, fornicatio. “Mortificate ergo membra, quæ sunt super
terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium, propter quæ
venit ira Dei. Deponant ergo ipsi quoque iram, indignationem, vitium,
maledictum, turpem sermonem ex ore suo, exuentes veterem hominem cum
concupiscentiis, et induentes novum, qui renovatur in agnitionem, ad
imaginem ejus, qui creavit ipsum.”[305] Vitæ enim institutio aperte eos
arguit, qui mandata novere: qualis enim sermo, talis est vita. Arbor
autem cognoscitur ex fructibus, non ex floribus et foliis ac ramis.
Cognitio ergo est ex fructu et vitæ institutione, non ex sermone et
flore. Non enim nudum sermonem dicimus esse cognitionem, sed quamdam
divinam scientiam, et lucem illam, quæ innata animæ ex præceptorum
obedientia, omnia, quæ per generationem oriuntur, manifesta facit,
et hominem instruit, ut seipsum cognoscat, et qua ratione compos
fieri possit, edocet.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account