The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Quod enim oculus est in corpore, hoc est in
mente cognitio. Neque dicant libertatem, qua quis voluptati servit,
sicut ii, qui bilem dicunt dulcem. Nos enim didicimus libertatem, qua
Dominus noster nos liberat a voluptatibus, et a cupiditatibus, et aliis
perturbationibus solvens. “Qui dicit: Novi Dominum, et mandata ejus non
servat, mendax est, et in eo veritas non est,”[306] ait Joannes.
CAPUT VI.
SECUNDUM GENUS HÆRETICORUM AGGREDITUR, ILLORUM
SCILICET QUI EX IMPIA DE DEO OMNIUM CONDITORE
SENTENTIA, CONTINENTIAM EXERCENT.
Adversus autem alterum genus hæreticorum, qui speciose per continentiam
impie se gerunt, tum in creaturam, tum in sanctum Opificem, qui est
solus Deus omnipotens; et dicunt non esse admittendum matrimonium
et liberorum procreationem, nec in mundum esse inducendos alios
infelices futuros, nec suppeditandum morti nutrimentum, hæc sunt
opponenda: primum quidem illud Joannis: “Et nunc antichristi multi
facti sunt, unde scimus quod novissima hora est. Ex nobis exierunt,
sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique
nobiscum.”[307] Deinde sunt etiam evertendi, et dissolvenda, quæ ab eis
afferuntur, hoc modo: “Salomæ interroganti, quousque vigebit mors,” non
quasi vita esset mala, et mala creatura, “Dominus, Quoadusque, inquit,
vos mulieres paritis,” sed quasi naturalem docens consequentiam: ortum
enim omnino sequitur interitus. Vult ergo lex quidem nos a deliciis
omnique probro et dedecore educere. Et hic est ejus finis, ut nos ab
injustitia ad justitiam deducamur, honesta eligendo matrimonia, et
liberorum procreationem, bonamque vitæ institutionem. Dominus autem
“non venit ad solvendam legem, sed ad implendam:”[308] ad implendam
autem, non ut cui aliquid deesset, sed quod legis prophetiæ per ejus
adventum completæ fuerint. Nam recta vitæ institutio, iis etiam,
qui juste vixerunt ante legem, per logon prædicabatur. Vulgus ergo
hominum, quod non novit continentiam, corpore vitam degit, sed non
spiritu: sine spiritu autem corpus nihil aliud est quam terra et
cinis. Jam adulterium judicat Dominus ex cogitatione. Quid enim? annon
licet etiam continenter uti matrimonio, et non conari dissolvere,
quod “conjunxit Deus?”[309] “Talia enim docent conjugii divisores,
propter quod nomen probris ac maledictis appetitur inter gentes.
Sceleratum autem dicentes isti esse coitum, qui ipsi quoque suam
essentiam ex coitu accepere, quomodo non fuerint scelerati? Eorum
autem, qui sunt sanctificati, sanctum quoque, ut puto, semen est. Ac
nobis quidem debet esse sanctificatus, non solum spiritus, sed et
mores, et vita, et corpus. Nam quanam ratione dicit Paulus apostolus
esse “sanctificatam mulierem a viro,” aut “virum a muliere?”[310]
Quid est autem, quod Dominus quoque dixit iis, qui interrogabant de
divortio: “An liceat uxorem dimittere, cum Moyses id permiserit?”
“Ad duritiam cordis vestri, inquit, Moyses hæc scripsit. Vos autem
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account