The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
non legistis, quod protoplasto Deus dixit: ‘Eritis duo in carne una?
Quare qui dimittit uxorem, præterquam fornicationis causa, facit eam
mœchari.[311] Sed post resurrectionem, inquit, nec uxorem ducunt, nec
nubunt.’”[312] Etenim de ventre et cibis dictum est: “Escæ ventri,
et venter escis; Deus autem et illum et has destruet;”[313] hos
impetens, qui instar caprorum et hircorum sibi vivendum esse censent,
ne secure ac sine terrore comessent et coirent. Si resurrectionem
itaque receperint, ut ipsi dicunt, et ideo matrimonium infirmant et
abrogant; nec comedant, nec bibant: “destrui” enim “ventrem et cibos,”
dicit Apostolus in resurrectione. Quomodo ergo esuriunt, et sitiunt,
et carnis patiuntur affectiones, et alia, quæ non patietur, qui per
Christum accepit perfectam, quæ speratur, resurrectionem? Quin etiam
ii, qui colunt idola, a cibis et venere abstinent. “Non est” autem,
inquit, “regnum Dei cibus est potus.”[314] Certe magis quoque curæ
est, qui angelos colunt et dæmones, simul a vino et animatis et rebus
abstinere venereis. Quemadmodum autem humilitas est mansuetudo, non
autem afflictio corporis: ita etiam continentia est animæ virtus,
quæ non est in manifesto, sed in occulto. Sunt autem etiam, qui
matrimonium aperte dicunt fornicationem, et decernunt id traditum esse
a diabolo. Dicunt autem gloriosi isti jactatores se imitari Dominum,
qui neque uxorem duxit, neque in mundo aliquid possedit; se magis quam
alii Evangelium intellexisse gloriantes. Eis autem dicit Scriptura:
“Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.”[315] Deinde
nesciunt causam cur Dominus uxorem non duxerit. Primum quidem, propriam
sponsam habuit Ecclesiam: deinde vero, nec homo erat communis, ut
opus haberet etiam adjutore aliquo secundum carnem; neque erat ei
necesse procreare filios, qui manet in æternum, et natus est solus
Dei Filius. Hic ipse autem Dominus dicit: “Quod Deus conjunxit, homo
ne separet.”[316] Et rursus: “Sicut autem erat in diebus Noe, erant
nubentes, et nuptui dantes, ædificantes, et plantantes; et sicut erat
in diebus Lot, ita erit adventus Filii hominis.”[317] Et quod hoc non
dicit ad gentes, ostendit, cum subjungit: “Num cum venerit Filius
hominis, inveniet fidem in terra?”[318] Et rursus: “Væ prægnantibus
et lactantibus in illis diebus.”[319] Quanquam hæc quoque dicuntur
allegorice. Propterea nec “tempora” præfiniit, “quæ Pater posuit in sua
potestate,”[320] ut permaneret mundus per generationes. Illud autem:
“Non omnes capiunt verbum hoc: sunt enim eunuchi, qui sic nati sunt;
et sunt eunuchi, qui castrati sunt ab hominibus; et sunt eunuchi,
qui seipsos castrarunt propter regnum cœlorum. Qui potest capere,
capiat;”[321] nesciunt quod, postquam de divortio esset locutus, cum
quidam rogassent: “Si sic sit causa uxoris, non expedit homini uxorem
ducere;” tunc dixit Dominus: “Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus
datum est.”[322] Hoc enim qui rogabant, volebant ex eo scire, an
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account