The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
uxore damnata et ejecta propter fornicationem, concedat aliam ducere.
Aiunt autem athletas quoque non paucos abstinere a venere, propter
exercitationem corporis continentes: quemadmodum Crotoniatem Astylum,
et Crisonem Himeræum. Quinetiam Amœbeus citharœdus, cum recenter
matrimonio junctus esset, a sponsa abstinuit: et Cyrenæus Aristoteles
amantem Laidem solus despexit. Cum meretrici itaque jurasset, se eam
esse in patriam abducturum, si sibi adversus decertantes adversarios
in aliquibus opem tulisset, postquam id perfecisset, lepide a
se dictum jusjurandum exsequens, cum curasset imaginem ejus quam
simillimam depingi, eam Cyrenæ statuit, ut scribit Ister in libro
_De proprietate certaminum_. Quare nec castitas est bonum, nisi
fiat propter delectionem Dei. Jam de iis, qui matrimonium abhorrent,
dicit beatus Paulus: “In novissimis diebus deficient quidam a fide,
attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, prohibentium
nubere, abstinere a cibis.”[323] Et rursus dicit: “Nemo vos seducat
in voluntaria humilitatis religione, et parcimonia corporis.”[324]
Idem autem illa quoque scribit: “Alligatus es uxori? ne quæras
solutionem. Solutus es ab uxore? ne quæras uxorem.”[325] Et rursus:
“Unusquisque autem suam uxorem habeat, ne tentet vos Satanas.”[326]
Quid vero? non etiam justi veteres creaturam cum gratiarum actione
participabant? Aliqui autem etiam liberos susceperunt, continenter
versati in matrimonio. Et Eliæ quidem corvi alimentum afferebant,
panes et carnes. Quinetiam Samuel propheta armum, quem ex iis, quæ
comedisset, reliquerat, allatum, dedit edendum Sauli. Hi autem, qui
se eos dicunt vitæ institutis excellere, cum illorum actionibus ne
poterunt quidem conferri. “Qui” itaque “non comedit, comedentem ne
spernat. Qui autem comedit, eum qui non comedit non judicet: Deus enim
ipsum accepit.”[327] Quin etiam Dominus de seipso dicens: “Venit,”
inquit, “Joannes, nec comedens, nec bibens, et dicunt: Dæmonium habet;
venit Filius hominis comedens et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et
vini potor, amicus publicanorum, et peccator.”[328] An etiam reprobant
apostolos? Petrus enim et Philippus filios procrearunt: Philippus autem
filias quoque suas viris locavit. Et Paulus quidem certe non veretur in
quadam epistola suam appellare “conjugem,” quam non circumferebat, quod
non magno ei esset opus ministerio. Dicit itaque in quadam epistola:
“Non habemus potestatem sororem uxorem circumducendi, sicut et reliqui
apostoli?”[329] Sed hi quidem, ut erat consentaneum, ministerio, quod
divelli non poterat, prædicationi scilicet, attendentes, non ut
uxores, sed ut sorores circumducebant mulieres, quæ una ministraturæ
essent apud mulieres quæ domos custodiebant: per quas etiam in
gynæceum, absque ulla reprehensione malave suspicione, ingredi posset
doctrina Domini. Scimus enim quæcunque de feminis diaconis in altera
ad Timotheum præstantissimus docet Paulus. Atqui hic ipse exclamavit:
“Non est regnum Dei esca et potus:” neque vero abstinentia a vino et
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account