The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
carnibus; “sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.”[330]
Quis eorum, ovilla pelle indutus, zona pellicea accinctus, circuit ut
Elias? Quis cilicium induit, cætera nudus, et discalceatus, ut Isaias?
vel subligaculum tantum habet lineum, ut Jeremias? Joannis autem
vitæ institutum gnosticum quis imitabitur? Sed sic quoque viventes,
gratias Creatori agebant beati prophetæ. Carpocratis autem justitia,
et eorum, qui æque atque ipse impudicam prosequuntur communionem, hoc
modo dissolvitur; simul enim ac dixerit: “Te petenti des;” subjungit:
“Et eum, qui velit mutuo accipere, ne averseris;”[331] hanc docens
communionem, non autem illam incestam et impudicam. Quomodo autem
fuerit is qui petit et accipit, et is qui mutuatur, si nullus sit
qui habeat et det mutuo? Quid vero? quando dicit Dominus: “Esurivi,
et me pavistis; sitii, et potum mihi dedistis; hospes eram, et me
collegistis; nudus, et me vestiistis;”[332] deinde subjungit: “Quatenus
fecistis uni horum minimorum, mihi fecistis.”[333] Nunquid easdem
quoque tulit leges in Veteri Testamento? “Qui dat mendico, fœneratur
Deo.”[334] Et: “Ne abstinueris a benefaciendo egeno,”[335] inquit. Et
rursus: “Eleemosynæ et fides ne te deficiant,”[336] inquit. “Paupertas”
autem “virum humiliat, ditant autem manus virorum.”[337] Subjungit
autem: “Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fit acceptus.” Et:
“Pretium redemptionis anima, propriæ judicantur divitiæ.”[338] Annon
aperte indicat, quod sicut mundus componitur ex contrariis, nempe ex
calido et frigido, humido et sicco, ita etiam ex iis qui dant, et
ex iis qui accipiunt? Et rursus cum dixit: “Si vis perfectus esse,
vende quæ habes, et da pauperibus,” refellit eum qui gloriabatur quod
“omnia a juventute præcepta servaverat;” non enim impleverat illud:
“Diliges proximum tuum sicut teipsum:”[339] tunc autem cum a Domino
perficeretur, docebatur communicare et impertiri per charitatem.
Honeste ergo non prohibuit esse divitem, sed esse divitem injuste et
inexplebiliter. “Possessio (enim,) quæ cum iniquitate acceleratur,
minor redditur.”[340] “Sunt (enim,) qui seminantes multiplicant, et qui
colligentes minus habent.”[341] De quibus scriptum est: “Dispersit,
dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi.”[342] Qui enim
“seminat et plura colligit,” is est, qui per terrenam et temporalem
communicationem ac distributionem, cœlestia acquirit et æterna. Est
autem alius, qui nemini impertit, et incassum “thesauros in terra
colligit, ubi ærugo et tinea destruunt.”[343] De quo scriptum est: “Qui
colligit mercedes, colligit in saccum perforatum.”[344] Hujus “agrum”
Dominus in Evangelio dicet “fuisse fertilem:”[345] deinde cum vellet
fructus reponere, et esset “majora horrea ædificaturus,” sibi dixisse
per prosopopœiam: “Habes bona multa reposita tibi in multos annos, ede,
bibe, lætare: Stulte ergo, inquit, hac nocte animam tuam a te repetunt;
quæ ergo parasti, cujus erunt?”
CAPUT VII.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account