The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
QUA IN RE CHRISTIANORUM CONTINENTIA EAM QUAM SIBI
VINDICANT PHILOSOPHI ANTECELLAT.
Humana ergo continentia, ea, inquam, quæ est ex sententia philosophorum
Græcorum, profitetur pugnare cum cupiditate, et in factis ei non
inservire; quæ est autem ex nostra sententia continentia, non
concupiscere; non ut quis concupiscens se fortiter gerat, sed ut etiam
a concupiscendo se contineat. Non potest autem ea aliter comparari
continentia, nisi gratia Dei. Et ideo dixit: “Petite, et dabitur
vobis.”[346] Hanc gratiam Moyses quoque accepit, qui indigo corpore
erat indutus, ut quadraginta diebus neque esuriret, neque sitiret.
Quemadmodum autem melius est sanum esse, quam ægrotantem disserere de
sanitate: ita lucem esse, quam loqui de luce; et quæ est ex veritate
continentia, ea quæ docetur a philosophis. Non enim ubi est lux, illic
tenebræ: ubi autem sola insidet cupiditas, etiamsi quiescat a corporea
operatione, at memoria cum eo, quod non est præsens, congreditur.
Generatim autem nobis procedat oratio de matrimonio, nutrimento, et
aliis, ut nihil faciamus ex cupiditate, velimus autem ea sola, quæ
sunt necessaria. Non sumus enim filii cupiditatis, sed voluntatis;
et eum, qui uxorem duxit propter liberorum procreationem, exercere
oportet continentiam, ut ne suam quidem concupiscat uxorem, quam
debet diligere, honesta et moderata voluntate operam dans liberis.
Non enim “carnis curam gerere ad concupiscentias” didicimus; “honeste
autem tanquam in die,” Christo, et Dominica lucida vitæ institutione,
“ambulantes, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus
et impudicitiis, non in litibus et contentionibus.”[347] Verumenimvero
non oportet considerare continentiam in uno solum genere, nempe
in rebus venereis, sed etiam in quibuscunque aliis, quæ luxuriosa
concupiscit anima, non contenta necessariis, sed sollicita de deliciis.
Continentia est pecuniam despicere; voluptatem, possessionem,
spectaculum magno et excelso animo contemnere; os continere, ratione
quæ sunt mala vincere. Jam vero angeli quoque quidam, cum fuissent
incontinentes, victi cupiditate, huc e cœlo deciderunt. Valentinus
autem in Epistola ad Agathopodem: “Cum omnia, inquit, sustinuisset,
erat continens, divinitatem sibi comparavit Jesus; edebat et bibebat
peculiari modo, non reddens cibos; tanta ei inerat vis continentiæ,
ut etiam nutrimentum in eo non interierit, quoniam ipse non habuit
interitum.” Nos ergo propter dilectionem in Dominum, et propter ipsum
honestum, amplectimur continentiam, templum Spiritus sanctificantes.
Honestum enim est, “propter regnum cœlorum seipsum castrare”[348]
ab omni cupiditate, et “emundare conscientiam a mortuis operibus,
ad serviendum Deo viventi.”[349] Qui autem propter odium adversus
carnem susceptum a conjugali conjunctione, et eorum qui conveniunt
ciborum participatione, liberari desiderant, indocti sunt et impii,
et absque ratione continentes, sicut aliæ gentes plurimæ. Brachmanes
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account