The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
quidem certe neque animatum comedunt, neque vinum bibunt; sed aliqui
quidem ex iis quotidie sicut nos cibum capiunt; nonnulli autem ex iis
tertio quoque die, ut ait Alexander Polyhistor in _Indicis_;
mortem autem contemnunt, et vivere nihili faciunt; credunt enim esse
regenerationem: aliqui autem colunt Heculem et Panem. Qui autem ex
Iudis vocantur Σεμνοί, hoc est, _venerandi_, nudi totam vitam
transigunt: ii veritatem exercent, et futura prædicunt, et colunt
quamdam pyramidem, sub qua existimant alicujus dei ossa reposita. Neque
vero Gymnosophistæ, nec qui dicuntur Σεμνοί, utuntur mulieribus, hoc
enim præter naturam et iniquum esse existimant; qua de causa seipsos
castos conservant. Virgines autem sunt etiam mulieres, quæ dicuntur
Σεμναί, hoc est, _venerandæ_. Videntur autem observare cœlestia,
et per eorum significationem quædam futura prædicere.
CAPUT VIII.
LOCA S. SCRIPTURÆ AB HÆRETICIS IN VITUPERIUM MATRIMONII
ADDUCTA EXPLICAT; ET PRIMO VERBA APOSTOLI
ROM. VI. 14, AB HÆRETICORUM PERVERSA
INTERPRETATIONE VINDICAT.
Quoniam autem qui introducunt indifferentiam, paucas quasdam Scripturas
detorquentes, titillanti suæ voluptati eas suffragari existimant;
tum præcipue illam quoque: “Peccatum enim vestri non dominabitur;
non estis enim sub lege, sed sub gratia;”[350] et aliquas alias
hujusmodi, quarum post hæc non est rationi consentaneum ut faciam
mentionem (non enim navem instruo piraticam), age paucis eorum
argumentum perfringamus. Ipse enim egregius Apostolus in verbis, quæ
prædictæ dictioni subjungit, intentati criminis afferet solutionem:
“Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia?
Absit.”[351] Adeo divine et prophetice e vestigio dissolvit artem
voluptatis sophisticam. Non intelligunt ergo, ut videtur, quod “omnes
nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque
per corpus ea quæ fecit, sive bonum, sive malum:”[352] ut quæ per
corpus fecit aliquis, recipiat. “Quare si quis est in Christo, nova
creatura est,” nec amplius peccatis dedita: “Vetera præterierunt,”
vitam antiquam exuimus: “Ecce enim nova facta sunt,”[353] castitas ex
fornicatione, et continentia ex incontinentia, justitia ex injustitia.
“Quæ est enim participatio justitiæ et injustitiæ? aut quæ luci cum
tenebris societas? quæ est autem conventio Christo cum Belial? quæ
pars est fideli cum infideli? quæ est autem consensio templo Dei cum
idolis?[354] Has ergo habentes promissiones, mundemus nos ipsos ab omni
inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore
Dei.”[355]
CAPUT IX.
DICTUM CHRISTI AD SALOMEN EXPONIT, QUOD TANQUAM
IN VITUPERIUM NUPTIARUM PROLATUM HÆRETICI
ALLEGABANT.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account