The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Qui autem Dei creaturæ resistunt per speciosam illam continentiam,
illa quoque dicunt, quæ ad Salomen dicta sunt, quorum prius meminimus:
habentur autem, ut existimo, in Evangelio secundum Ægyptios. Aiunt
enim ipsum dixisse Servatorem: “Veni ad dissolvendum opera feminæ;”
feminæ quidem, cupiditatis; opera autem generationem et interitum.
Quid ergo dixerint? Desiit hæc administratio? Non dixerint: manet
enim mundus in eadem œconomia. Sed non falsum dixit Dominus; revera
enim opera dissolvit cupiditatis, avaritiam, contentionem, gloriæ
cupiditatem, mulierum insanum amorem, pædicatum, ingluviem, luxum et
profusionem, et quæ sunt his similia. Horum autem ortus, est animæ
interitus: siquidem “delictis mortui” efficimur.[356] Ea vero femina
est intemperantia. Ortum autem et interitum creaturarum propter
ipsorum naturas fieri necesse est, usque ad perfectam distinctionem
et restitutionem electionis, per quam, quæ etiam sunt mundo permistæ
et confusæ substantiæ, proprietati suæ restituuntur. Unde merito
cum de consummatione Logos locutus fuerat, ait Salome: “Quousque
morientur homines?” Hominem autem vocat Scriptura dupliciter: et
eum, qui apparet, et animam; et eum rursus, qui servatur, et eum qui
non. Mors autem animæ dicitur peccatum. Quare caute et considerate
respondet Dominus: “Quoadusque pepererint mulieres,” hoc est quandiu
operabuntur cupiditates. “Et ideo quemadmodum per unum hominem
peccatum ingressum est in mundum, per peccatum quoque mors ad omnes
homines pervasit, quatenus omnes peccaverunt; et regnavit mors ab
Adam usque ad Moysen,”[357] inquit Apostolus: naturali autem divinæ
œconomiæ necessitate mors sequitur generationem: et corporis et animæ
conjunctionem consequitur eorum dissolutio. Si est autem propter
doctrinam et agnitionem generatio, restitutionis causa erit dissolutio.
Quomodo autem existimatur mulier causa mortis, propterea quod pariat:
ita etiam dicetur dux vitæ propter eamdem causam. Proinde quæ prior
inchoavit transgressionem, _Vita_ est appellata,[358] propter
causam successionis: et eorum, qui generantur, et qui peccant, tam
justorum quam injustorum, mater est, unoquoque nostrum seipsum
justificante, vel contra inobedientem constituente. Unde non ego quidem
arbitror Apostolum abhorrere vitam, quæ est in carne, cum dicit:
“Sed in omni fiducia, ut semper, nunc quoque Christus magnificabitur
in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere
Christus et mori lucrum. Si autem vivere in carne, et hoc quoque mihi
fructus operis, quid eligam nescio, et coarctor ex duobus, cupiens
resolvi, et esse cum Christo: multo enim melius: manere autem in
carne, est magis necessarium propter vos.”[359] Per hæc enim, ut
puto, aperte ostendit, exitus quidem e corpore perfectionem, esse
in Dei dilectionem: ejus autem præsentiæ in carne, ex grato animo
profectam tolerantiam, propter eos, qui salute indigent. Quid vero?
non etiam ea, quæ deinceps sequuntur, ex iis, quæ dicta sunt ad
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account