The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Salomen, subjungunt ii, qui quidvis potius quam quæ est ex veritate,
evangelicam regulam sunt secuti? Cum ea enim dixisset: “Recte ergo
feci, quæ non peperi:” scilicet, quod generatio non esset ut oportet
assumpta; excipit Dominus, dicens: “Omni herba vescere, ea autem, quæ
habet amaritudinem, ne vescaris.” Per hæc enim significat, esse in
nostra potestate, et non esse necessarium ex prohibitione præcepti,
vel continentiam, vel etiam matrimonium; et quod matrimonium creationi
aliquid affert auxilii, præterea explicans. Ne quis ergo eum deliquisse
existimet, qui secundum Logon matrimonium inierit, nisi existimet
amaram esse filiorum educationem: contra tamen, permultis videtur esse
molestissimum liberis carere. Neque amara cuiquam videatur liberorum
procreatio, eo quod negotiis implicatos a divinis abstrahat. Est enim,
qui vitam solitariam facile ferre non valens, expetit matrimonium:
quandoquidem res grata, qua quis temperanter fruitur, et innoxia:
et unusquisque nostrum eatenus sui dominus est, ut eligat, an velit
liberos procreare. Intelligo autem, quod aliqui quidem, qui prætextu
matrimonii difficultatum ab eo abstinuerunt, non convenienter sanctæ
cognitioni ad inhumanitatem et odium hominum defluxerunt, et perit apud
ipsos charitas; alii autem matrimonio ligati, et luxui ac voluptatibus
dediti, lege quodammodo eos comitante, fuerunt, ut ait Propheta,
“assimilati jumentis.”[360]
CAPUT X.
VERBA CHRISTI MATT. XVIII. 20, MYSTICE EXPONIT.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account