The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Quinam sunt autem illi “duo et tres, qui congregantur in nomine
Domini, in” quorum “medio” est Dominus?[361] annon virum et mulierem
et filium tres dicit, quoniam mulier cum viro per Deum conjungitur?
Quod si accinctus quis esse velit et expeditus, non volens procreare
liberos, propter eam, quæ est in procreandis liberis, molestiam et
occupationem, “maneat,” inquit Apostolus, absque uxore “ut ego.”[362]
Quidam vero effatum Domini exponunt, ac si dixisset, cum pluribus
quidem esse Creatorem ac præsidem generationis Deum; cum uno autem,
nempe electo, Servatorem, qui alterius, boni scilicet, Dei Filius sit.
Hoc autem non ita habet: sed est quidem etiam cum iis, qui honeste ac
moderate in matrimonio versati sunt, et liberos susceperunt, Deus per
Filium: est autem etiam cum eo, qui secundum logon, seu rationem, fuit
continens, idem Deus. Fuerint autem aliter quoque tres quidem, ira,
cupiditas, et ratio: caro autem at anima et spiritus, alia ratione.
Forte autem et vocationem et electionem secundam, et tertium genus,
quod in primo honore collocatur, innuit trias prius dicta: cum quibus
est, quæ omnia considerat, Dei potestas, absque divisione cadens
in divisionem. Qui ergo animæ naturalibus, ita ut oportet, utitur
operationibus, desiderat quidem ea, quæ sunt convenientia, odio autem
habet ea, quæ lædunt, sicut jubent mandata: “Benedices” enim, inquit,
“benedicenti, et maledices maledicenti.” Quando autem his, ira scilicet
et cupiditate, superior factus, et creaturæ amore vere affectus propter
eum, qui est Deus et effector omnium, gnostice vitam instituerit, et
Salvatori similis evadens, facilem temperantiæ habitum acquisiverit, et
cognitionem, fidem, ac dilectionem conjunxerit, simplici hac in parte
judicio utens, et vere spiritalis factus, nec earum, quæ ex ira et
cupiditate procedunt, cogitationum omnino capax, ad Domini imaginem ab
ipso artifice efficitur homo perfectus, is sane dignus jam est, qui
frater a Domino nominetur, is simul est amicus et filius. Sic ergo “duo
et tres” in eodem “congregantur,” nempe in homine gnostico. Poterit
etiam multorum quoque concordia ex tribus æstimata, cum quibus est
Dominus, significare unam Ecclesiam, unum hominem, genus unum. Annon
cum uno quidem Judæo erat Dominus, cum legem tulit: at prophetans, et
Jeremiam mittens Babylonem, quinetiam eos qui erant ex gentibus vocans
per prophetiam, congregavit duos populos: tertius autem est unus, qui
ex duobus “creatur in novum hominem, quo inambulat et inhabitat” in
ipsa Ecclesia? Et lex simul et prophetæ, una cum Evangelio, in nomine
Christi congregantur in unam cognitionem. Qui ergo propter odium uxorem
non ducunt, vel propter concupiscentiam carne indifferenter abutuntur,
non sunt in numero illorum qui servantur, cum quibus est Dominus.
CAPUT XI.
LEGIS ET CHRISTI MANDATUM DE NON CONCUPISCENDO
EXPONIT.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account