The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
His sic ostensis, age Scripturas, quæ adversantur sophistis hæreticis,
jam adducamus, et regulam continentiæ secundum logon seu rationem
observandam declaremus. Qui vero intelligit, quæ Scriptura cuique
hæresi contraria sit, eam tempestive adhibendo refutabit eos, qui
dogmata mandatis contraria fingunt. Atque ut ab alto rem repetamus,
lex quidem, sicut prius diximus, illud, “Non concupisces uxorem
proximi tui,”[363] prius exclamavit ante conjunctam Domini in Novo
Testamento vocem, quæ dicit ex sua ipsius persona: “Audivistis legem
præcipientem: Non mœchaberis. Ego autem dico: Non concupisces.”[364]
Quod enim vellet lex viros uti moderate uxoribus, et propter solam
liberorum susceptionem, ex eo clarum est, quod prohibet quidem eum, qui
non habet uxorem, statim cum “captiva” habere consuetudinem.[365] Quod
si semel desideraverit, ei, cum tonsa fuerit capillos, permittere ut
lugeat triginta diebus. Si autem ne sic quidem emarcescat cupiditas,
tunc liberis operam dare, cum quæ dominatur impulsio, probata sit
præfinito tempore consentanea rationi appetitio. Unde nullum ex
veteribus ex Scriptura ostenderis, qui cum prægnante rem habuerit: sed
postquam gestavit uterum, et postquam editum fetum a lacte depulit,
rursus a viris cognitas fuisse uxores. Jam hunc scopum et institutum
invenies servantem Moysis patrem, cum triennium post Aaronem editum
intermisisset, genuisse Moysem. Et rursus Levitica tribus, servans
hanc naturæ legem a Deo traditam, aliis numero minor ingressa est in
terram promissam. Non enim facile multiplicatur genus, cum viri quidem
seminant, legitimo juncti matrimonio; exspectant autem non solum uteri
gestationem, sed etiam a lacte depulsionem. Unde merito Moyses, quoque
Judæos paulatim provehens ad continentiam, cum “tribus diebus”[366]
deinceps consequentibus a venerea voluptate abstinuissent, jussit
audire verba Dei. “Nos ergo Dei templa sumus, sicut dixit propheta:
Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero eorum Deus, et ipsi erunt meus
populus,” si ex præceptis vitam instituamus, sive singuli nostrum, sive
tota simul Ecclesia. “Quare egredimini e medio ipsorum, et separamini,
dicit Dominus, et immundum ne tangatis; et ego vos suscipiam, et ero
vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus
omnipotens.”[367] Non ab iis, qui uxores duxerunt, ut aiunt, sed a
gentibus, quæ adhuc vivebant in fornicatione, præterea autem a prius
quoque dictis hæresibus, ut immundis et impiis, prophetice nos jubet
separari. Unde etiam Paulus quoque verba dirigens ad eos, qui erant
iis, qui dicti sunt, similes: “Has ergo promissiones habete, inquit,
dilecti: mundemus corda nostra ab omni inquinamento carnis et spiritus,
perficientes sanctitatem in timore Dei.[368] Zelo enim vos zelo Dei;
despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.”[369]
Et Ecclesia quidem alii non jungitur matrimonio, cum sponsum habeat:
sed unusquisque nostrum habet potestatem ducendi, quamcunque velit,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account