The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
legitimam uxorem, in primis, inquam, nuptiis. “Vereor autem, ne
sicut serpens seduxit Evam in astutia, corrumpantur sensus vestri a
simplicitate, quæ in Christo est,”[370] pie admodum et doctoris instar
dixit Apostolus. Quocirca admirabilis quoque Petrus: “Charissimi,
inquit, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinete vos a
carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, conversationem
vestram inter gentes habentes bonam: quoniam sic est voluntas Dei, ut
bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam;
quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed
ut servi Dei.”[371] Similiter etiam scribit Paulus in Epistola ad
Romanos: “Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in ipso?
Quoniam vetus homo noster simul est crucifixus, ut destruatur corpus
peccati,”[372] usque ad illud: “Neque exhibete membra vestra, arma
injustitiæ peccato.”[373] Atque adeo cum in hunc locum devenerim,
videor mihi non esse prætermissurus, quin notem, quod eumdem Deum
per legem et prophetas et Evangelium prædicet Apostolus. Illud enim:
“Non concupisces,” quod scriptum est in Evangelio, legi attribuit in
Epistola ad Romanos, sciens esse unum eum, qui prædicavit per legem et
prophetas, Patrem, et qui per ipsum est annuntiatus. Dicit enim: “Quid
dicemus? Lex estne peccatum? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per
legem. Concupiscentiam enim non cognovissem, nisi lex diceret: Non
concupisces.”[374] Quod si ii, qui sunt diversæ sententiæ, repugnantes,
existiment Paulum verba sua dirigentem adversus Creatorem, dixisse
ea, quæ deinceps sequuntur: “Novi enim, quod non habitat in me, hoc
est, in carne mea, bonum;”[375] legant ea, quæ prius dicta sunt;
et ea, quæ consequuntur. Prius enim dixit: “Sed inhabitans in me
peccatum;” propter quod consentaneum erat dicere illud: “Non habitat
in carne mea bonum.”[376] Consequenter subjunxit: “Si autem quod
nolo, hoc ego facio, non utique ego id operor, sed quod inhabitat in
me peccatum:” quod “repugnans,” inquit, “legi“ Dei et ”mentis meæ,
captivat me in lege peccati, quæ est in membris meis. Miser ego homo,
quis me liberabit de corpore mortis hujus?”[377] Et rursus (nunquam
enim quovis modo juvando defatigatur) non veretur veluti concludere:
“Lex enim spiritus liberavit me a lege peccati et mortis:” quoniam
“per Filium Deus condemnavit peccatum in carne, ut justificatio legis
impleatur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum
spiritum.”[378] Præter hæc adhuc declarans ea, quæ prius dicta sunt,
exclamat: “Corpus quidem mortuum propter peccatum:” significans id
non esse templum, sed sepulcrum animæ. Quando enim sanctificatum
fuerit Deo, “Spiritus ejus,” infert, “qui suscitavit Jesum a mortuis,
habitat in vobis: qui vivificabit etiam mortalia vestra corpora, per
ejus Spiritum, qui habitat in vobis.”[379] Rursus itaque voluptarios
increpans, illa adjicit: “Prudentia enim carnis, mors; quoniam qui ex
carne vivunt, ea, quæ sunt carnis, cogitant; et prudentia carnis est
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account