The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
cum Deo gerere inimicitias; legi enim Dei non subjicitur. Qui autem
sunt in carne,” non ut quidam decernunt, “Deo placere non possunt,” sed
ut prius diximus. Deinde ut eos distinguat, dicit Ecclesiæ: “Vos autem
non estis in carne, sed in spiritu, si quidem spiritus Dei habitat
in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, is non est ejus.
Si autem Christus in vobis, corpus quidem est mortuum per peccatum,
spiritus autem vivus per justitiam. Debitores itaque sumus, fratres,
non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vivitis,
estis morituri: si vero spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
Quicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.” Et adversus
nobilitatem et adversus libertatem, quæ exsecrabiliter ab iis, qui
sunt diversæ sententiæ, introducitur, qui de libidine gloriantur,
subjungit dicens: “Non enim accepistis spiritum servitutis rursus in
timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus,
Abba Pater;”[380] hoc est, ad hoc accepimus, ut cognoscamus eum, quem
oramus, qui est vere Pater, qui rerum omnium solus est Pater, qui ad
salutem erudit et castigat ut pater, et timorem minatur.
CAPUT XII.
VERBA APOSTOLI 1 COR. VII. 5, 39, 40, ALIAQUE S.
SCRIPTURÆ LOCA EODEM SPECTANTIA EXPLICAT.
Quod autem “ex consensu ad tempus orationi vacat” conjugium, doctrina
est continentiæ. Adjecit enim illud quidem, “ex consensu,” ne quis
dissolveret matrimonium; “ad tempus autem,”[381] ne, dum ex necessitate
exercet continentiam is, qui uxorem duxerit, labatur in peccatum, et
dum suo conjugio parcit, alienum concupiscat. Qua ratione eum, qui se
indecore gerere existimat, quod virginem alat, recte eam dicit esse
nuptum daturum. Verum unusquisque, tam is qui castitatem delegit, quam
is qui propter liberorum procreationem seipsum conjunxit matrimonio, in
suo proposito firmiter debet perseverare, nec in deterius deflectere.
Si enim vitæ suæ institutum augere ac intendere poterit, majorem sibi
apud Deum acquirit dignitatem, propter puram et ex ratione profectam
continentiam. Si autem eam, quam elegit, regulam superaverit, in
majorem deinde ad spem gloriam recidet. Habet enim sicut castitas,
ita etiam matrimonium propria munera et ministeria, quæ ad Dominum
pertinent, filiorum, inquam, curam gerere et uxoris. Quod enim honeste
causatur is, qui est in matrimonio perfectus, est conjugii necessitudo,
ut qui omnium curam ac providentiam in domo communi ostenderit. Ac
proinde, “episcopos,” inquit, oportet constitui, qui ex domo propria
toti quoque Ecclesiæ præesse sint meditati. “Unusquisque” ergo, “in
quo vocatus est”[382] opere ministerium peragat, ut liber in Christo
fiat, et debitam ministerio suo mercedem accipiat. Et rursus de lege
disserens, utens allegoria: “Nam quæ sub viro est mulier,” inquit,
“viventi viro alligata est lege,”[383] et quæ sequuntur. Et rursus:
“Mulier est alligata, quandiu vivit vir ejus; sin autem mortuus
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account