The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
fuerit, libera est ut nubat, modo in Domino. Beata est autem si
sic permanserit, mea quidem sententia.”[384] Sed in priore quidem
particula, “mortificati estis,” inquit, “legi,” non matrimonio, “ut
efficiamini vos alteri, qui excitatus est ex mortuis,”[385] sponsa
et Ecclesia; quam castam esse oportet, et ab iis quæ sunt intus,
cogitationibus, quæ sunt contrariæ veritati; et ab iis, qui tentant
extrinsecus, hoc est ab iis, qui sectantur hæreses, et persuadent
vobis fornicari ab uno viro, nempe omnipotenti Deo: “Ne sicut serpens
decepit Evam,”[386] quæ “vita” dicitur, nos quoque inducti callidis
hæresium illecebris, transgrediamur mandata. Secunda autem particula
statuit monogamiam: non enim, ut quidam existimarunt, mulieris cum viro
alligationem, carnis cum corruptelâ connexionem, significari putandum
est; impiorum enim hominum, qui matrimonii inventionem diabolo aperte
tribuunt, opinionem reprehendit, unde in periculum venit legislator ne
incessatur maledictis. Tatianum arbitror Syrum talia audere dogmata
tradere. His verbis quidem certe scribit in libro _De perfectione
secundum Servatorem_: Consensum quidem conjungit orationi: communio
autem corruptelæ, interitus solvit interpellationem. Admodum certe
circumspecte arcet per concessionem. Nam cum rursus permisit “simul
convenire propter Satanam et intemperantiam,”[387] pronuntiavit eum,
qui est obtemperaturus, “serviturum duobus dominis:”[388] per consensum
quidem, Deo; per dissensionem autem, intemperantiæ et fornicationi
et diabolo. Hæc autem dicit, Apostolum exponens. Sophistice autem
eludit veritatem, per verum, falsum confirmans: intemperantiam
enim et fornicationem, diabolica vitia et affectiones nos quoque
confitemur; intercedit autem moderati matrimonii consensio, quæ tum
ad precationem continenter deducit, tum ad procreandos liberos cum
honestate conciliat. “Cognitio” quidem certe a Scriptura dictum est
tempus liberorum procreationis, cum dixit: “Cognovit autem Adam Evam
uxorem suam; et concepit, et peperit filium, et nominavit nomen ejus
Seth: Suscitavit enim mihi Deus aliud semen pro Abel.”[389] Vides,
quemnam maledictis incessant, qui honestam ac moderatam incessunt
seminationem, et diabolo attribuunt generationem. Non enim simpliciter
Deum dixit, qui articuli præmissione, nempe ὁ Θεός dicens, significavit
eum, qui est omnipotens. Quod ab Apostolo autem subjungitur: “Et
rursus simul convenite propter Satanam,”[390] in eum finem dicitur,
ut occasionem tollat ad alias declinandi cupiditates. Non enim
penitus repellit naturæ appetitiones, qui fit ad tempus, consensus:
per quem rursus inducit Apostolus conjugationem matrimonii, non ad
intemperantiam et fornicationem et opus diaboli, sed ne subjugetur
intemperantiæ, fornicationi, et diabolo. Distinguit autem veterem
quoque hominem et novum Tatianus, sed non ut dicimus, “Veterem” quidem
“virum,” legem; “novum” autem, Evangelium. Assentimur ei nos quoque,
sed non eo modo, quo vult ille, dissolvens legem ut alterius Dei:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account