Illa tamen bimanus custodit machina portam,
Stricta, paratque malis plagam non amplius unam.”
En, Alphee, redi! Quibus ima cohorruit unda
Voces præteriere: redux quoque Sicelis omnes
Musa voca valles; huc pendentes hyacinthos
Fac jaciant, teneros huc flores mille colorum.
O nemorum depressa, sonant ubi crebra susurri
Umbrarum, et salientis aquæ, Zephyrique protervi;
Queisque virens gremium penetrare Canicula parcit:
Picturata modis jacite huc mihi lumina miris,
Mellitos imbres queis per viridantia rura
Mos haurire, novo quo tellus vere rubescat.
Huc ranunculus, ipse arbos, pallorque ligustri,
Quæque relicta perit, vixdum matura feratur
Pnimula: quique ebeno distinctus, cætera flavet
Flos, et qui specie nomen detrectat eburna.
Ardenti violæ rosa proxima fundat odores;
Serpyllumque placens, et acerbo flexile vultu
Verbascum, ac tristem si quid sibi legit amictum.
Quicquid habes pulcri fundas, amarante: coronent
Narcissi lacrymis calices, sternantque feretrum
Tectus ubi lauro Lycidas jacet: adsit ut oti
Saltem aliquid, ficta ludantur imagine mentes.
Me miserum! Tua nam litus, pelagusque sonorum
Ossa ferunt, queiscunque procul jacteris in oris;
Sive procellosas ultra Symplegadas ingens
Jam subter mare visis, alit quæ monstra profundum;
Sive (negavit enim precibus te Jupiter udis)
Cum sene Bellero, veterum qui fabula, dormis,
Qua custoditi montis prægrandis imago
Namancum atque arces longe prospectat Iberas.
Verte retro te, verte deum, mollire precando:
Et vos infaustum juvenem delphines agatis.
Ponite jam lacrymas, sat enim flevistis, agrestes.
Non periit Lycidas, vestri moeroris origo,
Marmorei quanquam fluctus hausere cadentem.
Sic et in æquoreum se condere sæpe cubile
Luciferum videas; nec longum tempus, et effert
Demissum caput, igne novo vestitus; et, aurum
Ceu rutilans, in fronte poli splendescit Eoi.
Sic obiit Lycidas, sic assurrexit in altum;
Illo, quem peditem mare sustulit, usus amico.
Nunc campos alios, alia errans stagna secundum,
Rorantesque lavans integro nectare crines,
Audit inauditos nobis cantari Hymenæos,
Fortunatorum sedes ubi mitis amorem
Lætitiamque affert. Hic illum, quotquot Olympum
Prædulces habitant turbæ, venerabilis ordo,
Circumstant: aliæque canunt, interque canendum
Majestate sua veniunt abeuntque catervæ,
Omnes ex oculis lacrymas arcere paratæ.
Ergo non Lycidam jam lamentantur agrestes.
Divus eris ripæ, puer, hoc ex tempore nobis,
Grande, nec immerito, veniens in munus; opemque
Poscent usque tuam, dubiis quot in æstubus errant.
Hæc incultus aquis puer ilicibusque canebat;
Processit dum mane silens talaribus albis.
Multa manu teneris discrimina tentat avenis,
Dorica non studio modulatus carmina segni:
Et jam sol abiens colles extenderat omnes,
Jamque sub Hesperium se præcipitaverat alveum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account