Eheu quid prodest noctes instare diesque
Pastorum curas spretas humilesque tuendo,
Nilque relaturam meditari rite Camoenam?
Nonne fuit satius lusus agitare sub umbra,
(Ut mos est aliis,) Amaryllida sive Neæram
Sectanti, ac tortis digitum impediisse capillis?
Scilcet ingenuum cor Fama, novissimus error
Illa animi majoris, uti calcaribus urget
Spernere delicias ac dedi rebus agendis.
Quanquam—exoptatam jam spes attingere dotem;
Jam nec opinata remur splendescere flamma:—
Cæca sed invisa cum forfice venit Erinnys,
Quæ resecet tenui hærentem subtemine vitam.
“At Famam non illa,” refert, tangitque trementes
Phœbus Apollo aures. “Fama haud, vulgaris ad instar
Floris, amat terrestre solum, fictosque nitores
Queis inhiat populus, nec cum Rumore patescit.
Vivere dant illi, dant increbrescere late
Puri oculi ac vox summa Jovis, cui sola Potestas.
Fecerit ille semel de facto quoque virorum
Arbitrium: tantum famæ manet æthera nactis.”
Fons Arethusa! sacro placidus qui laberis alveo,
Frontem vocali prætextus arundine, Minci!
Sensi equidem gravius carmen. Nunc cetera pastor
Exsequor. Adstat enim missus pro rege marino,
Seque rogâsse refert fluctus, ventosque rapaces,
Quæ sors dura nimis tenerum rapuisset agrestem.
Compellasse refert alarum quicquid ab omni
Spirat, acerba sonans, scopulo, qui cuspidis instar
Prominet in pelagus; fama haud pervenerat illuc.
Hæc ultro pater Hippotades responsa ferebat:
“Nulli sunt nostro palati carcere venti.
Straverat æquor aquas, et sub Jove compta sereno
Lusum exercebat Panope nymphæque sorores.
Quam Furiæ struxere per interlunia, leto
Fetam ac fraude ratem,—malos velarat Erinnys,—
Credas in mala tanta caput mersisse sacratum.”
Proximus huic tardum senior se Camus agebat;
Cui setosa chlamys, cui pileus ulva: figuris
Idem intertextus dubiis erat, utque cruentos
Quos perhibent flores, inscriptus margine luctum.
“Nam quis,” ait, “prædulce meum me pignus ademit?”
Post hos, qui Galilæa regit per stagna carinas,
Post hos venit iturus: habet manus utraque clavim,
(Queis aperit clauditque) auro ferrove gravatam.
Mitra tegit crines; quassis quibus, acriter infit:
“Scilicet optassem pro te dare corpora leto
Sat multa, o juvenis: quot serpunt ventribus acti,
Vi quot iter faciunt spretis in ovilia muris.
Hic labor, hoc opus est, pecus ut tondente magistro
Præripiant epulas, trudatur dignior hospes.
Capti oculis, non ore! pedum tractare nec ipsi
Norunt; quotve bonis sunt upilionibus artes.
Sed quid enim refert, quove eat opus, omnia nactis?
Fert ubi mens, tenue ac deductum carmen avenam
Radit stridentem stipulis. Pastore negato
Suspicit ægra pecus: vento gravis ac lue tracta
Tabescit; mox foeda capit contagia vulgus.
Quid dicam, stabulis ut clandestinus oberrans
Expleat ingluviem tristis lupus, indice nullo?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account