The English works of Thomas Hobbes of Malmesbury, Volume 04 (of 11) — Thomas Hobbes — John Shaqi
The English works of Thomas Hobbes of Malmesbury, Volume 04 (of 11)
Thomas Hobbes · en
Quæ magna cœli mœnia, et tractus maris
Terræque fines, siquid aut ultra est, capit,
Mens ipsa tandem capitur: omnia hactenus
Quæ nosse potuit, nota jam primum est sibi.
Accede, Lector, disce quis demum sies;
Et inquilinam jecoris agnoscas tui,
Qua propius hæret nil tibi, et nil tam procul.
Non hic scholarum frivola, aut cassi logi,
Quales per annos forte plus septem legit;
Ut folle pleno prodeat, rixæ artifex;
Vanasque merces futili lingua crepet:
Sed sancta rerum pondera, et sensus graves,
Quales parari decuit, ipsa cum fuit
Pingenda ratio, et vindici suo adstitit.
Panduntur omnes machinæ gyri tuæ,
Animæque vectes, trochleæ, cunei, rotæ;
Qua concitetur arte, quo sufflamine
Sistatur illa rursus, et constet sibi:
Nec, si fenestram pectori humano suam
Aptasset ipse Momus, inspiceret magis.
Hic cerno levia affectuum vestigia,
Gracilesque sensus lineas; video quibus
Vehantur alis blanduli cupidines,
Quibusque stimulis urgeant iræ graves.
Hic et dolores, et voluptates suos
Produnt recessus; ipse nec timor latet.
Has norit artes, quisquis in foro velit
Animorum habenas flectere, et populos cupit
Aptis ligatos nexibus jungi sibi.
Hic Archimedes publicus figat pedem,
Siquando regna machinis politicis
Urgere satagit, et feras gentes ciet,
Imisque motum sedibus mundum quatit:
Facile domabit cuncta, qui menti imperat.
Consultor audax, et Promethei potens
Facinoris anime! quis tibi dedit Deus
Hæc intueri sæculis longe abdita,
Oculosque luce tinxit ambrosia tuos?
Tu mentis omnis, at tuæ nulla est capax.
Hac laude solus fruere: divinum est opus
Animam creare; proximum huic, ostendere.
RAD. BATHURST, A.M.
COL. TRIN. OXON.
------------------------------------------------------------------------
HUMAN NATURE:
OR THE
FUNDAMENTAL ELEMENTS
OF POLICY.
-------
CHAPTER I.
[Sidenote: Introduction.]