A Journal of the Swedish Embassy in the Years 1653 and 1654, Vol II.
John Locke · en
"Dolore etiam afficitur Senatus, se tam sero de Excellentiae vestrae
adventu certiorem esse factum, ut rationes unde tantus hospes, et
qui in ipsius comitatu sunt, pro merito exciperentur; melius inire
non potuerit, se tamen sperare a clementia vestra ipsis id crimini
non datum iri. Per nos rogant hujus urbis magistratus, Excellentiae
vestrae placeat, cervisiae Lubicensis vinique Rhenani (quod
officiariis Excellentiae vestrae tradi curaverant) parvulum utut munus
boni consulere.
"Excellentissime Domine, candore vestro freti speramus, non nobis id
vitio datum iri, si etiam hoc temporis articulo paucula ex rebus
nostris vestrae Excellentiae consideranda proponamus: intempestive
fatemur importuni sumus, sed certiores facti, non diuturnam fore
vestram in civitate nostra moram, id solliciti timemus, ne
aliquando nobis similis offeratur opportunitas; ideo a dominis
nostris jubemur Excellentiam vestram certiorem facere, quam plures
hujus urbis naves inter navigandum negotii causa, occurrentes
navibus praeliaribus Anglis, ab iisdem examen subiisse, liberatas
tamen extemplo et dimissas, quod nihil suppetiarum hostibus vestris
contulisse deprehendebantur; nihilominus easdem naves a quibusdam
privatis vestris captoribus, _capers_ dictis, non multo post
apprehensas fuisse, et hucusque detentas esse, magno dominorum
detrimento.
"Sperat amplissimus Senatus, intercedente Excellentia vestra, ex
justitia et favore Domini Protectoris, restitutionem earundem
secundum jus et aequum suo populo futuram, quem in finem, tam
magistratus, quem hujusce civitatis populus suppliciter rogat
favorem et amicitiam Celsitudinis suae Domini Protectoris, et
illustrissimae reipublicae Angliae, in iis, quae vel commercia vel etiam
alia spectant, posse sibi continuari."
After a little pause Whitelocke made answer in Latin to the Syndic's
speech, to the effect following:--
"Spectatissimi viri,
"Recte a vobis observatum est, antiquam fuisse inter populum
Anglicanum civesque Lubicenses amicitiam et mutuam officiorum
benevolentiam; nec defuisse unquam nobis, data occasione, Domini mei
Domini Protectoris reipublicae Angliae, Scotiae, et Hiberniae, animum
benevolentissimum, quem integrum adhuc a Serenissima sua Celsitudine
erga vos conservari nullus dubito. Nec suspicio mihi est, quin
amplissimus Senatus, hujusque celeberrimae urbis liberi cives,
Dominum meum Dominum Protectorem honore omni debito prosequentur, et
benevolo affectu quotquot Anglorum, commercii aut conversationis
causa, apud vos appellere voluerint.