Essays on the Latin Orient — John Stuart Mill — John Shaqi
Essays on the Latin Orient
John Stuart Mill · en
Cum per gratiam omnipotentis Dei acquista sit in partibus
grecie insula Staliminis dives et opulenta in qua sunt tres
terre cum Castellis viz Cochinum, Mudrum et Paleocastrum que
tempore pacis reddere solent ducatos circa xᵐ. Item etiam
Civitas Malvasie sita in Amorea. Ad quorum locorum bonam
gubernationem et conservationem sub obedientia nostri Dominii
providendum est de rectoribus et camerariis e venetiis
mittendis tam pro populis regendis et jure reddendo quam pro
introitibus earum bene gubernandis et non perdendis sicut
hucusque dicitur esse factum....
Eligatur per quattuor manus electionum in maiori consilio
unus potestas Malvasie cum salario ducatorum V. auri in anno,
sit per duos annos tantum; et habeat salarium liberum cum
prerogativis et exemptionibus rectoris Staliminis et similiter
in contumacia sua. Debeat habere duos famulos et tres equos et
recipiat salarium suum ab insula Staliminis de tribus mensibus
in tres menses ante tempus.
†De parte 474
De non 14
Non syncere 9
Die xvij Septembris mcccclxiiij in consilio di xlᵗᵃ.
De parte 26
De non 0
Non sync. 1
II.—_Regina_ fol. 56.
Die iij Marcii 1465.
Captum est in maiori Consilio: Quod Rector monouasie elegendus
de tribus in tres menses habere debeat salarium suum a loco
nostro stalimnis et quum facile accidere posset per magnas
impensas quas idem stalimnis locus habet quod inde salarium
ipsum suum habere non posset.... Vadit pars quod in quantum
idem rector noster monouasie a Stalimnis insula salarium ipsum
suum habere non posset juxta formam presentis electionis sue a
camera nostra crete illud percipere debeat sicuti conueniens et
honestum est de tribus in tres menses juxta formam presentis
ipsius.
†De parte 573
De non 39
Non syncere 42
THREE VENETIAN DOCUMENTS RELATING TO THE WINE-TRADE AT MONEMVASIA
(I have altered the Venetian dates to Modern Style):
_Jan. 9, 1420._
_Capta._