Attenta humili et devota supplicatione fidelium civium
nostrorum mercatorum Monavaxie et Romanie et considerate quod
mercantia huiusmodi vinorum hoc anno parvum vel nichil valuit,
ob quod ipsi mercatores multa et maxima damna sustinuerunt, ob
quibus (_sic_) nullo modo possunt ad terminum quatuor mensium
sibi limitatum solvere eorum datia prout nobis supplicaverunt;
Vadit pars quod ultra terminum quatuor mensium sibi concessum
per terram ad solvendum datia sua pro suis monavasiis et
romaniis, concedatur eisdem et prorogetur dictus terminus usque
ad duos menses ultra predictos menses quatuor sibi statuitos
per terram ut supra dando plezariam ita bonam et sufficientem
pro ista prorogatione termini, quod comune nostrum sit securum
de datio suo, solvendo ad terminum debitum.
De parte omnes.
(Archivio di State Venezia—Deliberazioni Senate Misti Reg. 53.
c. 21.)
_Feb. 19, 1421._
_Capta._
Quod audita devota supplicatione fidelium civium nostrorum
mercatorum Romanie et Monovasie Venetiis existentium, et
intellectis damnis que receperunt iam annis tribus de ipsis
vinis et maxime hoc anno quia per piratas accepte sibi fuerunt
plures vegetes huiusmodi vinorum, et considerato quod ilia que
habent non possunt expedire, propter que damna non possunt
solvere sua datia ad terminum sibi limitatum per ordines
nostros. Et audita superinde responsione offitialium nostrorum
datii vini ex nunc captum sit quod ultra dictum terminum sibi
limitatum per ordines nostros elongetur terminus solvendi dicta
datia ipsorum vinorum usque duos alios menses.
De parte omnes.
De non 0.
Non sinceri 0.
(Archivio di State Venezia—Deliberazioni Senato Misti Reg. 53.
c. 112.)
_Feb. 9, 1428._
In Consilio Rogatorum.
_Capta._
Quod mercatoribus Monovaxie et Romanie, qui non potuerunt
expedire vina sua propter novitates presentes elongetur
terminus solvendi datia sua per unum mensem ultra terminum
limitatum per ordines nostros.
De parte omnes alii.
De non 2.
Non sinceri 1.
(Archivio di Stato Venezia—Deliberazioni Senato Misti Reg. 56.
carte. 76tᵒ.)
10. THE MARQUISATE OF BOUDONITZA (1204-1414)