Capta. Quod vir nobilis Ser Nicolaus Georgio, cum sua familia et levibus
arnesiis possit ire cum galeis nostris unionis. Et committatur Capitaneo,
quod eum conducat Nigropontum, et si poterit eum facere deponi ad
Bondenizam, sine sinistro armate faciat inde sicut ei videbitur.—Omnes de
parte.
Misti, XVI. f. 97tᵒ.
II
1345 DIE 21 JULIJ.
Capta. Cum dominacio ducalis ex debito teneatur suos cives in eorum
iuribus et honoribus cum justicia conservare et dominus Nicolaus Georgio,
Marchio Bondanicie, sit iniuriatus ut scitis, et Marchionatu suo per eius
uxorem indebite molestatus, et dignum sit, subvenire eidem in eo quod cum
honore dominacionis comode fieri potest, ideo visa et examinata petitione
ipsius marchionis, et matura et diligenti deliberatione prehabita,
consulunt concorditer viri nobiles, domini, Benedictus de Molino et
Pangracius Justiniano; quod committatur consiliario ituro Nigropontum,
quod postquam illuc applicuerit vadat ad dominam Marchisanam, uxorem
dicti domini Nicolay pro ambaxatore, exponendo eidem, quomodo iam diu
ipsam ad dominacionem misit suos procuratores et ambaxatores petens sibi
per dominacionem de uno nobilium suorum pro marito provideri, et volens
dominacio suis beneplacitis complacere, consensit quod ipse dominus
Nicolaus carus civis suus ad eam iret, quem ipsa domina receptando,
ostendit id habere multum ad bonum. Et quoniam ob hoc semper Ducale
Dominium promtum et favorabilem se exhibuit ad omnia que suam et suorum
securitatem respicerent et augumentum, treuguas quamplurimas confirmando
et opportuna alia faciendo. Sed cum nuperrime per relacionem ipsius
domini Nicolay viri sui ad ducalis magnificentie audienciam sit deductus
de morte cuiusdam Pallavesini inopinatus casus occursus qui mortuus
fuit in culpa sua, sicut postmodum extitit manifestum, quia dum ipse
Marchio coram omnibus burgensibus congregatis, de velle et consensu
dicte domine exponeret rei geste seriem, ab ipsis habuit in responsum
quod ipse Palavesin dignam penam luerat propter foliam suam, et melius
erat, quod ipse, qui vaxallus erat mortuus fuisset quam dicto suo domino
iniuriam aliquam intulisset, quod ecciam ipsa domina in presencia
dictorum burgensium ratificavit. Unde consideratis predictis vellit amore
dominij, ipsum dominum Nicolaum honori pristino restituere, quod si
fecerit, quamquam sit iustum et honestum nobis plurimum complacebit, et
erimus suis comodis stricius obligati. Verum si dicta domina dubitaret
de recipiendo ipsum dicat et exponat ambaxator prefatus, quod firmiter
dominacio hanc rem super se assumpsit et taliter imposuit civi suo
quod minime poterit dubitare. Que omnia si dicta domina acetabit bene
quidem, si vero non contentaretur et ipsum recipere non vellet, procuret
habere et obtinere omnia bona dicti Marchionis que secum scripta portet
antedictus ambaxator et si ipsa ea bona dare neglexerit, dicat quod bona