sua et suorum ubicumque intromitti faciemus, et protestetur cum notario,
quem secum teneatur ducere, quod tantam iniuriam, quam dominacio suam
propriam reputat, non poterit sustinere, sed providebit de remediis
opportunis sicuti honori suo et indenitati sui civis viderit convenire,
firmiter tenens quod sicut semper dominacio ad sui conservacionem et
suorum exhibuit se promtam favorabilem et benignam, sic in omnibus
reperiet ipsam mutatam, agravando factum cum hijs et alijs verbis, ut
viderit convenire. Et rediens Nigropontum omnia, que gexerit, fecerit et
habuerit, studeat velociter dominacioni per suas literas denotare. Verum
si dictus consiliarius iturus tardaret ire ad regimen suum, quod baiullus
et consiliarij Nigropontis determinent quis consiliariorum de inde ad
complendum predicta ire debebit.
Et scribatur baiullo et consiliarijs Nigropontis, quod si habebunt post
redditum dicti ambaxatoris, quod ipsa domina stet dura nec vellit ipsum
dominum Nicolaum recipere, quod possint si eis videbitur facere et
ordinare quod homines Bondanicie non veniant Nigropontum et quod homines
Nigropontis non vadant Bondaniciam.
Item prefati baiullus et consiliarij sequestracionem factam de aliqua
pecunie quantitate que pecunia est damiselle Marulle filie dicte domine
firmam tenere debeant, donec predicta fuerint reformata, pacificata vel
diffinita, vel donec aliud sibi mandaretur de hinc.
Et scribantur litere illis de la compagna, quas dominus bayullus et
consiliarij presentent vel presentari fatiant, cum eis videbitur, rogando
dictos de compagna, quod cum alique discordie venerint inter virum
nobilem dominum Nicolam Georgio et eius uxorem Marchisanam se in aliquo
facto dicte domine intromittere non vellint quod posset civi nostro
contrariare ad veniendum ad suam intentionem.
De non 14—Non sinceri 13.—Alij de parte.
Misti, XXIII. f. 26.
III
1345 DIE V AUGUSTI.
Capta. Quod respondeatur domine Marchisane Bondinicie ad suas litteras
substinendo ius civis nostri Nicolai Georgio, cum illis verbis que
videbuntur sequendo id quod captum fuit pridie in hoc consilio in favorem
civis nostri.
Misti, XXIII. f. 30tᵒ.
IV
1346 DIE XXIV JANUARIJ.