Capta. Quod scribatur nostro Baiulo et Consiliariis Nigropontis quod
Ser Moretus Gradonico consiliarius, vel alius sicut videbitur Baiulo et
Consiliariis, in nostrum ambaxatorem ire debeat ad dominam Marchionissam
Bondenicie, et sibi exponat pro parte nostra quod attenta honesta et
rationabili requisitione nostra quam sibi fieri fecimus per virum
Nobilem Johannem Justiniano nostrum consiliarium Nigroponti, quem ad
eam propterea in nostrum ambaxatorem transmisimus super reformatione
scandali orti inter ipsam et virum nobilem Nicolaum Georgio eius virum
in reconciliatione ipsius cum dicto viro suo: Et intellecta responsione
quam super premissis fecit nostro ambaxatori predicto gravamur et
turbamur sicut merito possumus et debemus, de modo quem ipsam servavit
et servat erga dictum virum suum. Nam sibi plene poterat et debebat
sufficere remissio et reconciliatio cum [eo?] facta coram nobis per
dictum eius virum, secundum nostrum mandatum, et nuncio suo in nostra
presencia constituto de omni offensa et iniuria sibi facta, et debebat
esse certa quod quicquid idem Marchio in nostra presencia et ex nostro
mandato promittebat effectualiter observasse. Et quod volentes quod bona
dispositio dicti viri sui et paciencia nostra de tanta iniuria facta
civi nostro sibi plenius innotescat deliberavimus iterate ad eam mittere
ipsum in nostrum ambaxatorem ad requirendum et rogandum ipsam quod debeat
reconciliare cum dicto viro suo et eum recipere ad honorem et statum in
quo erat antequam inde recederet, nam quamvis hoc sit sibi debitum et
conveniat pro honore et bono suo, tamen erit gratissimum menti nostre et
ad conservacionem ipsius marchionisse et suorum avidius nos disponet et
circa hoc alia dicat que pro bono facto viderit opportuna.
Si vero dicta marchionissa id facere recusaret nec vellet condescendere
nostre intentioni et requisitioni predicte, dictus Ser Moretus assignet
terminum dicte Marchionisse unius mensis infra quem debeat complevisse
cum effectu nostram requisitionem premissam. Et sibi expresse dicat,
quod elapso dicto termino nulla alia requisitione sibi facta, cum non
intendamus dicto civi nostro in tanto suo iure deficere, faciemus
intromitti personas et bona suorum et sua ubicumque in forcio nostro
poterunt reperire. Et ultra hoc providebimus in dicto facto de omnibus
favoribus et remediis, que pro bono et conservacione dicti civis
nostri videbimus opportuna. Et si propter premissa dicta Marchionissa
ipsum recipere et reintegrare voluerit bene quidem sin autem scribatur
dicto baiulo et consiliariis quod elapso termino dicti mensis et ipsa
marchionissa premissa facere recusante mittant ad nos per cambium sine
aliquo periculo yperpera octomillia quinquaginta vel circa que sunt apud
Thomam Lippomanum et Nicolaum de Gandulfo, qua pecunia Venecias veniente
disponetur et providebiter de ipsa sicut dominationi videbitur esse
iustum.