Ocellus Lucanus on the nature of the universe : $b Taurus, the Platonic philosopher, on the eternity of the world. Julius Firmicus Maternus of the thema mundi. Select theorems on the perpetuity of time, by Proclus. — Plato — John Shaqi
Ocellus Lucanus on the nature of the universe : $b Taurus, the Platonic philosopher, on the eternity of the world. Julius Firmicus Maternus of the thema mundi. Select theorems on the perpetuity of time, by Proclus.
Plato · en
“An ignoras, O Asclepi, quod Ægyptus imago sit cœli, aut, quod est
verius, translatio et descensio omnium quæ gubernantur atque exercentur
in cœlo? Et, si dicendum est, verius terra nostra totius mundi est
templum: et tamen quoniam præscire cuncta prudentes decet, istud vos
ignorare fas non est, futurum tempus est, quum appareat Ægyptios incassum
pia mente divinitatem et sedula religione servasse, et omnis eorum sancta
veneratio in irritum casura frustrabitur. E terris enim ad cœlum est
recursura divinitas. _Linquatur Ægyptus, terraque, quæ fuit divinitatis
sedes, religione viduata, Numinum præsentia destituetur. Alienigenis
enim regionem istam terramque complentibus, non solum neglectus
religionum, sed (quod est durius) quasi de legibus, a religione,
pietate, cultuque divino statuetur præscripta pœna, prohibitio. Tunc
terra ista sanctissima, sedes delubrorum et templorum, sepulchrorum erit
mortuorumque plenissima. O Ægypte, Ægypte, religionum solæ supererunt
fabulæ, eæque incredibiles posteris suis; solaque supererunt verba
lapidibus incisa, tua pia facta narrantibus; et inhabitabit Ægyptum
Scythos aut Indus aut aliquis talis._ Divinitas enim repetet cœlum,
deserti homines toti morientur, atque ita Ægyptus Deo et homine viduata
deseretur. Te verò appello sanctissimum flumen, tibique futura prædico:
torrenti sanguine plenus ad ripas usque erumpes, undæque divinæ non solum
polluentur sanguine, sed totæ rumpentur, et vivis multo major erit
numerus sepultorum; superstes verò qui erit, lingua sola cognoscetur
Ægyptius, actibus verò videbitur alienus. Quid fles, O Asclepi? Et his
amplius, multoque deterius ipsa Ægyptus suadebitur, imbueturque pejoribus
malis, quæ sancta quondam et divinitatis amantissima deorum in terras
religionis suæ merito, sola seductio [_lege_ reductio] sanctitatis et
pietatis magistra, erit maximæ crudelitatis exemplum. _Et tunc tædio
hominum non admirandus videbitur mundus, neque adorandus. Hoc totum
bonum, quo melius nec est, nec fuit, nec erit, quod videri possit,
periclitabitur. Eritque grave hominibus, ac per hoc contemnetur, nec
diligetur totus hic mundus, Dei opus immutabile, gloriosa constructio,
bonum multiformi imaginum varietate compositum, machina voluntatis
Dei in suo opere sine invidia suffragantis omnium in unum, quæ
venerari, laudari, amari denique à videntibus possunt, multiformis
adunata congestio._ Nam et tenebræ præponentur lumini, et mors vita
utiloir judicabitur. Nemo suspiciet cœlum. _Religiosus pro insano,
irreligiosus putabitur prudens, furiosus fortis, pro bono habebitur
pessimus._ Anima enim et omnia circum eam quibus aut immortalis nata
est, aut immortalitatem se consecuturam esse præsumit, secundum quod
vobis exposui, non solum risus, sed etiam putabitur vanitas. _Sed mihi
credite etiam periculum capitate constituetur in eum, qui se mentis
religioni dederit. Nova constituentur jura, lex nova; nihil sanctum,
nihil religiosum, nec cœlo, nec cœlestibus dignum audietur, aut mente
credetur.