On the Fourfold Root of the Principle of Sufficient Reason, and On the Will in Nature: Two Essays (revised edition) — Schopenhauer — John Shaqi
On the Fourfold Root of the Principle of Sufficient Reason, and On the Will in Nature: Two Essays (revised edition)
Schopenhauer · en
_+De magnetica vulnerum curatione.+_ § 76. _Igitur in sanguine
est quædam potestas exstatica, quæ, si quando ardenti desiderio excita
fuerit, etiam ad absens aliquod objectum, exterioris hominis spiritu
deducenda sit: ea autem potestas in exteriori homine latet, velut in
potentia; nec ducitur ad actum, nisi excitetur, accensa imaginatione
ferventi desiderio, vel arte aliqua pari._--§ 98. _Anima, prorsum
spiritus, nequaquam posset spiritum vitalem (corporeum equidem), multo
minus carnem et ossa movere aut concitare, nisi vis illi quæpiam
naturalis, magica tamen et spiritualis, ex anima in spiritum et corpus
descenderet. Cedo, quo pacto obediret spiritus corporeus jussui animæ,
nisi jussus spiritum, et deinceps corpus movendo foret? At extemplo
contra hanc magicam motricem objicies, istam esse intra concretum sibi,
suumque hospitium naturale, idcirco hanc etsi magam vocitemus, tantum
erit nominis detorsio et abusus, siquidem vera et superstitiosa magica
non ex anima basin desumit; cum eadem hæc nil quidquam valeat, extra
corpus suum movere, alterare aut ciere. Respondeo, vim et magicam
illam naturalem animæ, quæ extra se agat, virtute imaginis Dei, latere
jam obscuram in homine, velut obdormire (post prævaricationem),
excitationisque indigam: quæ eadem, utut somnolenta, ac velut ebria,
alioqui sit in nobis quotidie: sufficit tamen ad obeunda munia in
corpore suo: dormit itaque scientia et potestas magica, et solo nutu
actrix in homine._--§ 102. _Satan itaque vim magicam hanc excitat
(secus dormientem et scientia exterioris hominis impeditam) in suis
mancipiis, et inservit eadem illis, ensis vice in manu potentis, id est
sagæ. Nec aliud prorsus Satan ad homicidium affert, præter excitationem
dictæ potestatis somnolentæ._--§ 106. _Saga in stabulo absente occidit
equum: virtus quædam naturalis a spiritu sagæ, et non a Satana,
derivatur, quæ opprimat vel strangulet spiritum vitalem equi._--§
139. _Spiritus voco magnetismi patronos, non qui ex cœlo demittuntur,
multoque minus de infernalibus sermo est; sed de iis, qui fiunt in ipso
homine, sicut ex silice ignis; ex voluntate hominis nempe aliquantillum
spiritus vitalis influentis desumitur, et id ipsum assumit idealem
entitatem, tanquam formam ad complementum. Qua nacta perfectione,
spiritus mediam sortem inter corpora et non corpora assumit. Mittitur
autem eo, quo voluntas ipsum dirigit; idealis igitur entitas ...
nullis stringitur locorum, temporum aut dimensionum imperiis, ea
nec dæmon est, nec ejus ullus effectus; sed spiritualis quædam est
actio illius, nobis plane naturalis et vernacula._--§ 168. _Ingens
mysterium propalare hactenus distuli, ostendere videlicet, ad manum in
homine sitam esse energiam, qua, solo nutu et phantasia sua, queat
agere extra se et imprimere virtutem aliquam, influentiam deinceps
perseverantem, et agentem in objectum longissime absens._