Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa
dicta dialectice †quae quo facilius minus docti intelligerent, iucunditate
quadam ad legendum invitati, in laudationibus, in his ipsis antiquitatum
prooemiis †philosophe scribere voluimus, si modo consecuti sumus.
III. 9. Tum, ego. Sunt, inquam, ista, Varro. Nam nos in nostra urbe
peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum
deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem
patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu
domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedem regionum locorum, tu omnium
divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti,
plurimumque poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis
attulisti, atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti
philosophiamque multis locis incohasti, ad impellendum satis, ad edocendum
parum. 10. Causam autem probabilem tu quidem adfers; aut enim Graeca legere
malent qui erunt eruditi aut ne haec quidem qui illa nesciunt. Sed da mihi
nunc: satisne probas? Immo vero et haec qui illa non poterunt et qui Graeca
poterunt non contemnent sua. Quid enim causae est cur poetas Latinos
Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? an quia delectat
Ennius, Pacuvius, Attius, multi alii, qui non verba, sed vim Graecorum
expresserunt poetarum? Quanto magis philosophi delectabunt, si, ut illi
Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, sic hi Platonem imitentur, Aristotelem,
Theophrastum? Oratores quidem laudari video, si qui e nostris Hyperidem
sint aut Demosthenem imitati. 11. Ego autem--dicam enim, ut res est--dum me
ambitio, dum honores, dum causae, dum rei publicae non solum cura, sed
quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat,
haec inclusa habebam et, ne obsolescerent, renovabam, cum licebat, legendo.
Nunc vero et fortunae gravissimo percussus volnere et administratione rei
publicae liberatus, doloris medicinam a philosophia peto et otii
oblectationem hanc honestissimam iudico. Aut enim huic aetati hoc maxime
aptum est aut iis rebus, si quas dignas laude gessimus, hoc in primis
consentaneum aut etiam ad nostros civis erudiendos nihil utilius aut, si
haec ita non sunt, nihil aliud video quod agere possimus. 12. Brutus quidem
noster, excellens omni genere laudis, sic philosophiam Latinis litteris
persequitur, nihil ut iisdem de rebus Graecia desideret, et eandem quidem
sententiam sequitur quam tu. Nam Aristum Athenis audivit aliquam diu, cuius
tu fratrem Antiochum. Quam ob rem da, quaeso, te huic etiam generi
litterarum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account