Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
IV. 13. Tum, ille. Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. Sed de te
ipso quid est, inquit, quod audio? Quanam, inquam, de re? Relictam a te
veterem illam, inquit, tractari autem novam. Quid? ergo, inquam, Antiocho
id magis licuerit, nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova quam
nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et
emendata maxime. Quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir, ut tu
existimas ipse, negat in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas
Academias esse erroremque eorum, qui ita putarunt, coarguit. Est, inquit,
ut dicis: sed ignorare te non arbitror, quae contra _ea_ Philonis Antiochus
scripserit. 14. Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum
iam diu, renovari a te, nisi molestum est, velim, et simul, adsidamus,
inquam, si videtur. Sane istud quidem, inquit: sum enim admodum infirmus.
Sed videamus idemne Attico placeat fieri a me, quod te velle video. Mihi
vero, ille: quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita
recordari? et simul videre satisne ea commode dici possit Latine? Quae cum
essent dicta, in conspectu consedimus [omnes].
15. Tum Varro ita exorsus est: Socrates mihi videtur, id quod constat inter
omnis, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes
ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam
communem adduxisse, ut de virtutibus et vitiis omninoque de bonis rebus et
malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione
censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum
_valere_. 16. Hic in omnibus fere sermonibus, qui ab iis qui illum
audierunt perscripti varie _et_ copiose sunt, ita disputat ut nihil
adfirmet ipse, refellat alios: nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque
praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil
scire, id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium
sapientissimum esse dictum, quod haec esset una omnis sapientia non
arbitrari sese scire quod nesciat. Quae cum diceret constanter et in ea
sententia permaneret, omnis eius oratio tamen in virtute laudanda et in
hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum
libris, maximeque Platonis, intellegi potest. 17. Platonis autem
auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens
duobus vocabulis philosophiae forma instituta est, Academicorum et
Peripateticorum: qui rebus congruentes nominibus differebant. Nam cum
Speusippum, sororis filium, Plato philosophiae quasi heredem reliquisset,
duos autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocratem Chalcedonium
et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele, Peripatetici dicti
sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, qui Platonis
instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones
habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. Sed utrique Platonis
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account