Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam
quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitationem de omnibus
rebus et nulla adfirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.
Ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et
rerum ordo et descriptio disciplinae. 18. Quae quidem erat primo duobus, ut
dixi, nominibus una: nihil enim inter Peripateticos et illam veterem
Academiam differebat. Abundantia quadam ingeni praestabat, ut mihi quidem
videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum
expetendarum fugiendarumque partitio.
V. Sed quid ago? inquit, aut sumne sanus, qui haec vos doceo? nam etsi non
sus Minervam, ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet. Tum Atticus:
Tu vero, inquit, perge, Varro: valde enim amo nostra atque nostros, meque
ista delectant, cum Latine dicuntur, et isto modo. Quid me, inquam, putas,
qui philosophiam iam professus sim populo nostro exhibiturum? Pergamus
igitur, inquit, quoniam placet. 19. Fuit ergo iam accepta a Platone
philosophandi ratio triplex: una de vita et moribus, altera de natura et
rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum sit, quid falsum, quid
rectum in oratione pravumve, quid consentiens, quid repugnans iudicando. Ac
primum partem illam bene vivendi a natura petebant eique parendum esse
dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum
bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum
expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et
corpore et vita. Corporis autem alia ponebant esse in toto, alia in
partibus: valetudinem, viris pulchritudinem in toto, in partibus autem
sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus
celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam
vocum impressionem: 20. animi autem, quae essent ad comprehendendam
ingeniis virtutem idonea, eaque ab iis in naturam et mores dividebantur.
Naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant: quorum utrumque mentis
esset proprium et ingeni. Morum autem putabant studia esse et quasi
consuetudinem: quam partim exercitationis adsiduitate, partim ratione
formabant, in quibus erat philosophia ipsa. In qua quod incohatum est neque
absolutum, progressio quaedam ad virtutem appellatur: quod autem absolutum,
id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum, quas in animis
ponunt, una res optima. Ergo haec animorum. 21. Vitae autem--id enim erat
tertium--adiuncta esse dicebant, quae ad virtutis usum valerent. Nam virtus
animi bonis et corporis cernitur, et _in_ quibusdam quae non tam naturae
quam beatae vitae adiuncta sunt. Hominem esse censebant quasi partem
quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum
hominibus humana quadam societate. Ac de summo quidem atque naturali bono
sic agunt: cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut tuendum,
ut divitias, ut opes, ut gloriam, ut gratiam.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account