Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
Ita tripartita ab iis
inducitur ratio bonorum.
VI. 22. Atque haec illa sunt tria genera, quae putant plerique
Peripateticos dicere. Id quidem non falso: est enim haec partitio illorum:
illud imprudenter, si alios esse Academicos, qui tum appellarentur, alios
Peripateticos arbitrantur. Communis haec ratio et utrisque hic bonorum
finis videbatur, adipisci quae essent prima natura quaeque ipsa per sese
expetenda, aut omnia aut maxima. Ea sunt autem maxima, quae in ipso animo
atque in ipsa virtute versantur. Itaque omnis illa antiqua philosophia
sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam,
nisi adiungerentur et corporis et cetera, quae supra dicta sunt, ad
virtutis usum idonea. 23. Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita
et officii ipsius initium reperiebatur: quod erat in conservatione earum
rerum, quas natura praescriberet. Hinc gignebatur fuga desidiae
voluptatumque contemptio: ex quo laborum dolorumque susceptio multorum
magnorumque recti honestique causa et earum rerum, quae erant congruentes
cum descriptione naturae, unde et amicitia exsistebat et iustitia atque
aequitas: eaeque voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur. Haec
quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis, quam primam posui,
forma atque descriptio.
24. De natura autem--id enim sequebatur--ita dicebant, ut eam dividerent in
res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se praebens,
ea quae efficeretur aliquid. In eo, quod efficeret, vim esse censebant, in
eo autem, quod efficeretur, materiam quandam: in utroque tamen utrumque:
neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse, si nulla vi contineretur,
neque vim sine aliqua materia. Nihil est enim quod non alicubi esse
cogatur. Sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam
nominabant: dabitis enim profecto, ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi
faciunt, a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum
inauditis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account