Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
VII. 25. Nos vero, inquit Atticus: quin etiam Graecis licebit utare, cum
voles, si te Latina forte deficient. Bene sane facis: sed enitar ut Latine
loquar, nisi in huiusce modi verbis, ut philosophiam aut rhetoricam aut
physicam aut dialecticam appellem, quibus, ut aliis multis, consuetudo iam
utitur pro Latinis. Qualitates igitur appellavi, quas ποιοτητας Graeci
vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum, sed philosophorum,
atque id in multis. Dialecticorum vero verba nulla sunt publica: suis
utuntur. Et id quidem commune omnium fere est artium. Aut enim nova sunt
rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. Quod si Graeci
faciunt, qui in his rebus tot iam saecula versantur, quanto id magis nobis
concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur? 26. Tu vero,
inquam, Varro, bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos
non modo copia rerum auxeris, uti fecisti, sed etiam verborum. Audebimus
ergo, inquit, novis verbis uti te auctore, si necesse erit. Earum igitur
qualitatum sunt aliae principes, aliae ex his ortae. Principes sunt unius
modi et simplices: ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes.
Itaque aër--utimur enim pro Latino--et ignis et aqua et terra prima sunt:
ex his autem ortae animantium formae earumque rerum, quae gignuntur e
terra. Ergo illa initia et, ut e Graeco vertam, elementa dicuntur: e quibus
aër et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi
et quasi patiendi, aquam dico et terram. Quintum genus, e quo essent astra
mentesque, singulare eorumque quattuor, quae supra dixi, dissimile
Aristoteles quoddam esse rebatur. 27. Sed subiectam putant omnibus sine
ulla specie atque carentem omni illa qualitate--faciamus enim tractando
usitatius hoc verbum et tritius--materiam quandam, ex qua omnia expressa
atque efficta sint: quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari
atque ex omni parte, eoque etiam interire non in nihilum, sed in suas
partis, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in
rerum natura minimum quod dividi nequeat: quae autem moveantur, omnia
intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint. 28. Et
cum ita moveatur illa vis, quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro
citroque versetur, materiam ipsam totam penitus commutari putant et illa
effici, quae appellant qualia, e quibus in omni natura cohaerente et
continuata cum omnibus suis partibus effectum esse mundum, extra quem nulla
pars materiae sit nullumque corpus, partis autem esse mundi omnia, quae
insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio perfecta insit,
quae sit eadem sempiterna: nihil enim valentius esse a quo intereat: 29.
quam vim animum esse dicunt mundi eandemque esse mentem sapientiamque
perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum, quae sunt ei subiectae,
quasi prudentiam quandam, procurantem caelestia maxime, deinde in terris
ea, quae pertinent ad homines: quam interdum eandem necessitatem appellant,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account