Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter quasi fatalem
et immutabilem continuationem ordinis sempiterni: non numquam eandem
fortunam, quod efficiat multa improvisa ac necopinata nobis propter
obscuritatem ignorationemque causarum.
VIII. 30. Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in
disserendo, sic tractabatur ab utrisque. Quamquam oriretur a sensibus,
tamen non esse iudicium veritatis in sensibus. Mentem volebant rerum esse
iudicem: solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id,
quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset. Hanc illi
ιδεαν appellabant, iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus
dicere. 31. Sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur, nec
percipere ullo modo res eas, quae subiectae sensibus viderentur, quae
essent aut ita parvae, ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et
concitatae, ut nihil umquam unum esset constans, ne idem quidem, quia
continenter laberentur et fluerent omnia. Itaque hanc omnem partem rerum
opinabilem appellabant. 32. Scientiam autem nusquam esse censebant nisi in
animi notionibus atque rationibus: qua de causa definitiones rerum
probabant, et has ad omnia, de quibus disceptabatur, adhibebant. Verborum
etiam explicatio probabatur, id est, qua de causa quaeque essent ita
nominata, quam ετυμολογιαν appellabant: post argumentis et quasi rerum
notis ducibus utebantur ad probandum et ad concludendum id, quod explanari
volebant: itaque tradebatur omnis dialecticae disciplina, id est, orationis
ratione conclusae. Huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi
adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae.
33. Haec erat illis disciplina a Platone tradita: cuius quas acceperim
mutationes, si voltis, exponam. Nos vero volumus, inquam, ut pro Attico
etiam respondeam.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account