=9.= Posteā Samnītēs Rōmānōs T. Veturiō et Sp. Postumiō
cōnsulibus ingentī dēdecōre[39] vīcērunt et sub iugum mīsērunt. 20
Pāx tamen ā senātū et populō solūta est, quae cum
ipsīs propter necessitātem facta fuerat. Posteā Samnītēs
19 victī sunt ā L. Papīriō cōnsule, septem mīlia eōrum sub
iugum missa. Papīrius prīmus dē Samnītibus triumphāvit.
Eō tempore Ap. Claudius cēnsor aquam Claudiam indūxit
et viam Appiam strāvit. Samnītēs reparātō bellō Q. Fabium
Māximum vīcērunt tribus mīlibus hominum occīsīs. Posteā, 5
cum pater eī Fabius Māximus lēgātus datus fuisset, et
Samnītas vīcit et plūrima ipsōrum oppida cēpit. Deinde
P. Cornēlius Rūfīnus M. Curius Dentātus, ambō cōnsulēs,
contrā Samnītas missī ingentibus proeliīs eōs cōnfēcēre.
Tum bellum cum Samnītibus per annōs quadrāgintā novem 10
āctum sustulērunt. Neque ūllus hostis fuit intrā Ītaliam
quī Rōmānam virtūtem magis fatīgāverit.
_War with the Gauls and Etruscans, 283 B.C._
=10.= Interiectīs aliquot annīs iterum sē Gallōrum cōpiae
contrā Rōmānōs Tuscīs Samnītibusque iūnxērunt, sed cum
Rōmam tenderent ā Cn. Cornēliō Dolābellā cōnsule dēlētae 15
sunt.
_War with Tarentum and Pyrrhus, 281-272 B.C. Battle of
Heraclea, 280 B.C._
=11.= Eōdem tempore Tarentīnīs, quī iam in ultimā Ītaliā
sunt, bellum indictum est, quia lēgātīs Rōmānōrum iniūriam
fēcissent. Hī Pyrrhum,[40] Ēpīrī rēgem, contrā Rōmānōs
auxilium poposcērunt, quī ex genere Achillis orīginem 20
trahēbat. Is mox ad Ītaliam vēnit, tumque prīmum Rōmānī
cum trānsmarīnō hoste dīmicāvērunt. Missus est
contrā eum cōnsul P. Valerius Laevīnus, quī cum explōrātōrēs
Pyrrhī cēpisset, iussit eōs per castra dūcī, ostendī
omnem exercitum tumque dīmittī, ut renūntiārent Pyrrhō 25
20 quaecumque ā Rōmānīs agerentur.[41] Commissā mox pūgnā,
cum iam Pyrrhus fugeret, elephantōrum auxiliō vīcit, quōs
incognitōs Rōmānī expāvērunt. Sed nox proeliō fīnem
dedit; Laevīnus tamen per noctem fūgit, Pyrrhus Rōmānōs
mīlle octingentōs cēpit et eōs summō honōre trāctāvit, 5
occīsōs sepelīvit. Quōs cum adversō vulnere et trucī vultū
etiam mortuōs iacēre vīdisset, tulisse ad caelum manūs
dīcitur cum hāc vōce: sē tōtīus orbis dominum esse potuisse,
sī tālēs sibi mīlitēs contigissent.
_Embassy of Cineas._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account