=6.= Cēnsus iterum habitus est. Et cum Latīnī, quī a Rōmānīs[33]
subāctī erant, mīlitēs praestāre nōllent, ex Rōmānīs
tantum tīrōnēs lēctī sunt, factaeque legiōnēs decem, quī modus
sexāgintā vel amplius armātōrum mīlia efficiēbat. Parvīs
adhūc Rōmānīs rēbus tanta tamen in rē mīlitārī virtūs erat. 15
Quae cum profectae essent adversum Gallōs duce L. Fūriō,
quīdam ex Gallīs ūnum ex Rōmānīs, quī esset[34] optimus,
prōvocāvit. Tum sē M. Valerius tribūnus mīlitum obtulit,
et cum prōcessisset armātus corvus eī[35] suprā dextrum bracchium
sēdit. Mox commissā adversum Gallum pūgnā īdem 20
corvus ālīs et unguibus Gallī oculōs verberāvit, nē rēctum
posset aspicere. Ita ā tribūnō Valeriō interfectus. Corvus
nōn sōlum victōriam eī, sed etiam nōmen dedit. Nam
posteā īdem Corvīnus est dictus. Ac propter hōc meritum
annōrum trium et vīgintī cōnsul est factus. 25
18 _Latin War, 340-338 B.C._
=7.= Latīnī, quī nōluerant mīlitēs dare, hōc quoque ā Rōmānīs
exigere coepērunt, ut ūnus cōnsul ex eōrum, alter ex
Rōmānōrum populō creārētur. Quod cum esset negātum,
bellum contrā eōs susceptum est et ingentī pūgnā superātī
sunt; ac dē hīs perdomitīs triumphātum est. Statuae cōnsulibus 5
ob meritum victōriae in rōstrīs positae sunt. Eō
annō etiam Alexandrīa ab Alexandrō Macedone condita est.
_Second Samnite War, 326-304 B.C._
=8.= Iam Rōmānī potentēs esse coepērunt. Bellum enim in
centēsimō et trīcēsimō ferē mīliāriō ab urbe apud Samnītas
gerēbātur, quī mediī sunt inter Pīcēnum, Campāniam et 10
Āpūliam. L. Papīrius Cursor cum honōre dictātōris ad id
bellum profectus est. Quī cum Rōmam redīret, Q. Fabiō
Māximō, magistrō equitum, quem apud exercitum relīquit,
praecēpit nē sē absente pūgnāret.[36] Ille occāsiōne repertā
fēlīcissimē dīmicāvit et Samnītas dēlēvit. Ob quam rem ā 15
dictātōre capitis[37] damnātus, quod sē vetante pūgnāsset,[38]
ingentī favōre mīlitum et populī līberātus est, tantā Papīriō
sēditiōne commōtā ut paene ipse interficerētur.
_Romans defeated at Caudine Forks, 321 B.C._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account