=8.= Mox septuāgintā cīvitātēs Ēpīrī, quae rebellārant, cēpit,
praedam mīlitibus distribuit. Rōmam ingentī pompā rediit 25
40 in nāvī Perseī, quae inūsitātae māgnitūdinis[88] fuisse trāditur,
adeō ut sedecim ordinēs dīcātur habuisse rēmōrum. Triumphāvit
autem māgnificentissimē in currū aureō cum duōbus
fīliīs utrōque latere astantibus. Ductī sunt ante currum
duo rēgis fīliī et ipse Perseus, XLV annōs nātus. Post eum 5
etiam Anicius dē Īllyriīs triumphāvit. Gentius cum frātre
et fīliīs ante currum ductus est. Ad hōc spectāculum rēgēs
multārum gentium Rōmam vēnērunt, inter aliōs etiam
Attalus atque Eumenēs, Asiae rēgēs, et Prūsiās Bīthȳniae.
Māgnō honōre exceptī sunt et permittente senātū dōna 10
quae attulerant in Capitōliō posuērunt. Prūsiās etiam
fīlium suum Nīcomēdēn senātuī commendāvit.
=9.= Īnsequentī annō L. Memmius in Lūsitāniā bene pūgnāvit.
Mārcellus posteā cōnsul rēs ibīdem prōsperās gessit.
_Third Punic War, 149-146 B.C._
=10.= Tertium deinde bellum contrā Karthāginem suscipitur, 15
sexcentēsimō et alterō ab urbe conditā annō, L. Mānliō
Cēnsōrīnō et M. Mānīliō cōnsulibus, annō quīnquagēsimō
prīmō postquam secundum Pūnicum trānsāctum erat. Hī
profectī Karthāginem oppūgnāvērunt. Contrā eōs Hasdrubal,
dux Karthāginiēnsium, dīmicābat. Famea, dux alius, 20
equitātuī Karthāginiēnsium praeerat. Scīpiō tunc, Scīpiōnis
Āfricānī nepōs, tribūnus ibi mīlitābat. Hūius[89] apud omnēs
ingēns metus et reverentia erat. Nam et parātissimus ad
dīmicandum[90] et cōnsultissimus habēbātur. Itaque per eum
multa ā cōnsulibus prōsperē gesta sunt, neque quicquam 25
magis vel Hasdrubal vel Famea vītābant quam contrā eam
Rōmānōrum partem committere ubi Scīpiō dīmicāret.
41 =11.= Per idem tempus Masinissa, rēx Numidārum, per annōs
sexāgintā ferē amīcus populī Rōmānī, annō vītae nōnāgēsimō
septimō mortuus quadrāgintā quattuor fīliīs relīctīs
Scīpiōnem dīvīsōrem rēgnī inter fīliōs suōs esse iussit.
=12.= Cum igitur clārum Scīpiōnis nōmen esset, iuvenis adhūc 5
cōnsul est factus et contrā Karthāginem missus. Is eam
cēpit ac dīruit. Spolia ibi inventa, quae variārum cīvitātum
excidiīs[91] Karthāgō conlēgerat, et ōrnāmenta urbium cīvitātibus
Siciliae, Ītaliae, Āfricae reddidit, quae sua recognōscēbant.
Ita Karthāgō septingentēsimō annō, quam condita 10
erat, dēlēta est. Scīpiō nōmen quod avus ēius accēperat
meruit, scīlicet ut propter virtūtem etiam ipse Āfricānus
iūnior vocārētur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account