=5.= Inter alia dicta hoc ipsīus fertur ēgregium. Amīcīs 15
enim culpantibus, quod nimium circā omnēs commūnis esset,[169]
respondit tālem sē imperātōrem esse prīvātīs, quālēs esse
sibi imperātōrēs prīvātus optāsset. Post ingentem igitur
glōriam bellī domīque quaesitam ē Perside rediēns apud
Seleuciam Isauriae prōfluviō ventris exstinctus est. Obiit 20
autem aetātis annō sexāgēsimō tertiō, mēnse nōnō, diē
quārtō, imperiī nōnō decimō, mēnse sextō, diē quīntō decimō.
Inter Dīvōs relātus est sōlusque omnium intrā urbem
sepultus est. Ossa conlāta in urnam auream in forō, quod
aedificāvit, sub columnā posita sunt, cūius altitūdō CXLIV 25
pedēs habet. Hūius tantum memoriae dēlātum est ut
ūsque ad nostram aetātem nōn aliter in senātū prīncipibus
acclāmētur, nisi ‘Fēlīciōr Augustō,[170] meliōr Trāiānō.’ Adeō
in eō glōria bonitātis obtinuit, ut vel adsentantibus vel
76 vērē laudantibus occāsiōnem māgnificentissimī praestet
exemplī.
_Hadrian Emperor, 117-138 A.D._
=6.= Dēfūnctō Trāiānō Aelius Hadriānus creātus est prīnceps,
sine aliquā quidem voluntāte Trāiānī, sed operam dante
Plōtīnā, Trāiānī uxōre; nam eum Trāiānus, quamquam 5
cōnsōbrīnae suae fīlium, vīvus nōluerat adoptāre. Nātus
et ipse Ītalicae in Hispāniā. Quī Trāiānī glōriae invidēns
statim prōvinciās trēs relīquit, quās Trāiānus addiderat, et
dē Assyriā, Mesopotamiā, Armeniā revocāvit exercitūs ac
fīnem imperiī esse voluit Euphrātēn. Idem dē Dāciā facere 10
conātum amīcī dēterruērunt, nē multī cīvēs Rōmānī barbarīs
trāderentur, proptereā quia Trāiānus victā Dāciā ex tōtō
orbe Rōmānō īnfīnītās eō cōpiās hominum trānstulerat ad
agrōs et urbēs colendās. Dācia enim diūturnō bellō Decibalī
virīs fuerat exhausta. 15
=7.= Pācem tamen omnī imperiī suī tempore habuit, semel
tantum per praesidem dīmicāvit. Orbem Rōmānum circumiit;
multa aedificāvit. Fācundissimus Latīnō sermōne,
Graecō ērudītissimus fuit. Nōn māgnam clēmentiae glōriam
habuit, dīligentissimus tamen circā aerārium et mīlitum 20
disciplīnam. Obiit in Campāniā māior sexāgenāriō, imperiī
annō vīcēsimō prīmō, mēnse decimō, diē vīcēsimō nōnō.
Senātus eī tribuere nōluit dīvīnōs honōrēs, tamen cum successor
ipsīus T. Aurēlius Antōnīnus Fulvius hōc vehementer
exigeret, etsī ūniversī senātōrēs palam resisterent, tandem 25
obtinuit.
_Antoninus Pius Emperor, 138-161 A.D._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account