=12.= Nōnō annō post rēgēs exāctōs cum gener Tarquinī 5
ad iniūriam socerī[21] vindicandam[22] ingentem conlēgisset
exercitum, nova Rōmae dīgnitās est creāta, quae dictātūra
appellātur, māior quam cōnsulātus. Eōdem annō etiam magister
equitum factus est, quī dictātōrī obsequerētur. Neque quicquam
similius potest dīcī quam dictātūra antīqua huic 10
imperiī potestātī, quam nunc Tranquillitās Vestra habet,
māximē cum Augustus quoque Octāviānus, dē quō posteā
dīcēmus, et ante eum C. Caesar sub dictātūrae nōmine atque
honōre rēgnāverint. Dictātor autem Rōmae prīmus fuit
T. Larcius, magister equitum prīmus Sp. Cassius. 15
_Secession of the Plebeians. Establishment of the Tribunate,
494 B.C._
=13.= Sextō decimō annō post rēgēs exāctōs sēditiōnem
populus Rōmae fēcit, tamquam ā senātū atque cōnsulibus
premerētur. Tum et ipse sibi tribūnōs plēbis quasi propriōs
iūdicēs et dēfēnsōrēs creāvit, per quōs contrā senātum et
cōnsulēs tūtus esse posset. 20
13 _War with the Volsci, 493 B.C._
=14.= Sequentī annō Volscī contrā Rōmānōs bellum reparāvērunt,
et victī aciē etiam Coriolōs cīvitātem, quam habēbant
optimam, perdidērunt.
_Coriolanus, 491 B.C._
=15.= Octāvō decimō annō postquam rēgēs ēiectī erant expulsus
ex urbe Q. Mārcius, dux Rōmānus, quī Coriolōs cēperat, 5
Volscōrum cīvitātem, ad ipsōs Volscōs contendit īrātus et
auxilia contrā Rōmānōs accēpit. Rōmānōs saepe vīcit, ūsque
ad quīntum mīliārium urbis accessit, oppūgnātūrus[23] etiam
patriam suam, lēgātīs quī pācem petēbant repudiātīs, nisi
ad eum māter Veturia et uxor Volumnia ex urbe vēnissent,[24] 10
quārum flētū et dēprecātiōne superātus remōvit exercitum.
Atque hīc secundus post Tarquinium fuit quī dux contrā
patriam suam esset.
_Slaughter of the Fabii, 477 B.C._
=16.= C. Fabiō et L. Virgīniō cōnsulibus trecentī nōbilēs
hominēs, quī ex Fabiā familiā erant, contrā Vēientēs bellum 15
sōlī suscēpērunt, prōmittentēs senātuī et populō per sē omne
certāmen implendum. Itaque profectī, omnēs nōbilēs et
quī singulī māgnōrum exercituum ducēs esse dēbērent, in
proeliō concidērunt. Ūnus omnīnō superfuit ex tantā familiā,
quī propter aetātem puerīlem dūcī nōn potuerat ad 20
pūgnam. Post haec cēnsus in urbe habitus est et inventa
sunt cīvium capita CXVII mīlia CCCXIX.
14 _Dictatorship of Cincinnatus, 458 B.C._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account